Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
52
Einzelbild herunterladen

LIBER SECVNDVS CeAd PVT PRTeM V eNr.

Quae ſit propria authoris ſententia de ordinum numero,& quae aduerſarij.

VVMhadtenus de natura ac definitione uniuer ſè ſumpti ordinis diſputatum ſit, nunc ad ſpecies tranſeamus, de quibus duplex nos diſputatio ma net, una de ipſarum numero, ac de differentijs, per quas ordo in has ſpecies diuidatur, altera de iiſdem ſpeciebus ad diſciplinas aptandis. De or- dinum numero uidetur quidem uerbo inter nos

conuenire, ſed re tamen ipſa non minus, quam

de natura ordinis diſſentimus. Primum quidem ille duos tantum, ut ego, ordines dari aſſerit, idq; multis argumentis nititur comprobare, ſed po- ſtea rem magis declarans non duos, ſed quatuor,& plures etiam ordines introducit, ita ut nomine duos, re plures, quam quiſquam alius, ponat; quamobrem rectius dixiſſet ſe quatuor aut ſex ordinum, quam duorum, inuentorem extitiſſe. Quod ad me attinet, profiteri abſq; ulla hæſitatione

Pochum me apud nullum eorum, qui de ordinibus ſcriplere,hanc de duo⸗ us ordinibus ſententiam unquam legiſſe, quare etiam ſi huic excellentiſ-

ſimo uiro id condonarem, quod ipſe credi uult, ipſum ante me eandem uel

ſequutum eſſe, uel inueniſſe, tamen quum nil ab eo in publicum hac de re editum ſit, neq; ego debui huius ſuæ opinionis habere notitiam, neq́; ipſe ſidem de ſe ſatis idoneam ſacit; Quod enim aliquis eius diſcipulus aſſertio nes de hac re publicè diſputandas aliquãdo propoſuerit, hoc nihil eſttum qudòd per hoc non liquet an proprtium ipſius diſcipuli ĩd dogma extiterit, an ex præceptore acceptum; tùm maximeè quia in huiuſceinodi theore- matibus proponi quandoque ſolent aliqua ipſis quoque proponentibus rTapa ea quæ ipſi non quod ita ſentiant, ſed uel exercendi uel etiam oſten tandi ingenij gratia tuenda proponunt; quare nihil certi de horum diſpu tantium lententia ex talibus eorum aſſertionibus ſumi poteſt, quum ipſis ſemper liceat ſe ipſos tueri dicendo ſe diſputandi tantum gratia ea dogma ta protuliſſe, ſed mittantur hæc, in iis enim nullam uim facio; uideamus qualenam eius dogma ſit,& quale illud, quod me inueniſſe profeilus ſum,