Liber Primus 51
uera ſunt ea, quæ antea diximus; ſatis enim fuit dixiſſe congruentem plu rium diſpoſitionem; hæc enim non poteſt intelligi, niſi inter ſe. Quod uerò dicitur, lad unum primum) ſi ſignificet id, quod in tractatione pri- mum ordine eſt, uel etiam id, quod eſt poſtremum, non omni ordini com petit, ſcientia nanque naturalis ſcripta ordine compoſitiuo incipit a primis principiis, quæ plura ſunt, deſinit in ultimis ſpeciebus corporis naturalis, quæ ſunt quamplurimæ; non enim aliquod dicendum eſt finis„quòd pri- mum, uel quòd poſtremum ſit, ut ait Ariſtoteles in ſecundo libro phyſic. ſed quòd optimũ, ac præcipuum. Nec dicendum eſt ſpecies ultimas corpo Loetſes gh ris naturalis eſſe finem naturalis philoſophiæ prout ultimo loco in ea ſciẽ Peneenae tia tractantur; nã ultimo loco tractantur ſecundum proprias tãtum ratio finis ſciẽtiæ nes, ſcopus autem philoſophi naturalis eſt eas perfecte cognoſcere, hoc eſt naturalis. ſecundum omnes rationes tùm proprias, tàm communes, ſcilicet& ut na turalia corpora,& ut ſimplicia, uel miſta,& ut aninata,& ut animalia,& ut homo, uel equus, idq; intellexit Auerr. in ſuo proœmio primi phyſic. nominans ſpecies ſenſiles: hoc autem dicere eſt dicere genus ſubiectum in ſcientia naturali eſſe in ea ſcientia ſcopum, prout ipſum cõmune genus cũ omnibus à ſe contentis ſpeciebus accipitur, tale autem ſubiectum nec pri mum, nec poſtremum eſt, ſed toti ſcientiæ adæquatur,& ab eo tum princi- pia unitatem recipiunt, quum unius ſubiedi principia ſint, tum ſpecies,quũ ſub idem genus reducantur. hoc igitur rectius appellatur primũſideſt præ cipuum,& cuius gratia omnia conſiderantur. Conſonum autem eſt hoc ſententix aduerſarii dicentis in cap.u7. ſexti gradus ordinata ad finem re cipere formam,& rationem ab ipſo fine, recipit enim ſcientia formam,& rationem à ſubiecto ſuo adæquato; hoc igitur eſt finis in ſcientia,& nullũ aliud. Hoc autem ſſ intelli gat dicens ſad unum primuml uel ſuam ipſe Sẽ tentiam euertit, uel fruſtra& ſuperuacue hoc dicit, nam ſi ſubiectum, ideſt eius perfectam cognitionem finem eſſe aſſerit, iam fatetur noſtram cog ni tionem eſſe præcipuum ordinis finem,& ab hac ſumi rationem orditan- di, quod quidem ipſe antea negauit: ſi uer intelligat ſubiectum eſſe pri⸗ mum,& præcipuum, propterea quòd ea, quæ ad iplum pertinent, ideo tra Ganda ſunt, ut in iis ordinem naturæ imitemur, iam ſequentibus uerbis. darè hunc ordinis finem expresſit, quare non fuit opus dicere, ad unum primum. Alia quoque de hac definitione dici poſſent, quæ miſſa facio;
nam ſatis per hæc, quæ dicta ſunt, oſtenſum uidetur eam dialedice
traditam,& nil ferè in ſe habere, quod ad naturam & eſſentiam ordinis declarandam pertincat.
97,79 eseNese Nes


