Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
48
Einzelbild herunterladen

48 Apologiæ

tum) hinc collegimus i eo tantum ſtatuendam eſſe rectitudinem& con uenientiam diſpoſitionis, ut per eam optimè& facillime quælihet diſcipli na diſcatur; abieca igitur dictione illa, conuenienter,& eius loco diluci giorem diſferentiam exprimentes, talem ordinis definitionem in capite Deßnitio undecimo propoſuimus; Ordo doctrinæ eſt habitus inſtrumentalis, per propria. quem apti ſumus cuiuſq; diſciplinæ partes ita diſponere, ut quantum fieri posſit, optimeè, ac facillimè ea diſciplina diſcatur; ſimul enim aduerbium quoq;, Conuenienten in definitione ponere nugatioò eſſet, quia nil aliud ſi gniſicaret diſpoſitio conueniens, quam illud ipſum, quod aliis adiectis uer bis clarius ſignificatur; Nam in definitione debet quidem ſequẽs pars præ cedentem ut ampliorem coardtare, æqualem autem,& idem obſcurius ſi- Definitio gnificantem declarare, uitio definitioni adſcribitur. Quod quidẽ uitium aduerſarii præter alia philoſophus iſte in definitione ordinis à ſe tradita incurriſſe ui detur, ſic enim ordinem definiuit, Ordo eſt congruens diſpoſitio plurium uel diſciplinarum, uel partium eiuſdem diſciplinæ, cum inter ſe, tùm adu- num primum ex rerum natura a' dirigente deprompta, ut diſciplinæ pro- facultate naturam rerum æmulentur, diſtincteq; legentium animis eam Confutatio offerant. Superuacua nanq; eſt dictio illa, C ongruensſſt nulla eſt congrua diſpoſitio, niſi quæ ſequentibus uerbis ſigniſicatur,& reciprocantur, nam omnis congruens diſpoſitio æmulatur naturam,& omnis diſpoſitio natu⸗- ram æmulans eſt congruens ſecundum ipſum. Cauſa etiam finalis in hac definitione poſita eiuſmodi eſt, ut in ea animus non acquieſcat, ſed ab ca potiuùs abhorreat, inquit enim finem ordinis hunc eſſe, ut naturam imi temur, quaſi hoc conſilio diſciplinæ omnes tradantur,& diſcantur, ut æmu lemur naturam, nec potius hoc) ut eas doceamus, uel diſcamus. Certè ali qua dignus excuſatione extitiſſet, ſi ſolUm dixiſſet neceſſarium eſſe ordini doctrinæ imitari naturam, quanquam enim hoc non ſemper uerum, neq; neceſſarium eſt, tamen tolerabilius fuiſſet, ordinem naturæ ſtatuere effectri cem cauſam ordinis doctrinæ, quaſi naturæ ordo cogat doctrinæ ordinem talem eſſe, quam cauſam fiualem,& ſcopum, ad quem doctrinæ ordo diri gatur; huic enim dicto neceſſe eſt cuiuſq; bene conſiderantis animum re pugnare. Sed mirandum profectò eſt quomodo uir iſte dum uerum ordi- nis finem ueretur exprimere, tamen ab ipſa rei ueritate coactus ipſum ſal tem implicitè confiteatur quando tandem ſubiungit, diſtincteq; legen- tium animis eam offerant, his enim uerbis uel idem finis exprimitur, qui præcedentibus iam expreſſus erat, ſcilicet ut emulemur naturam, uel alius. ſi idem, duorum ergo dictorum alterum ſuperuacaneum eſt, nugatioq; in hac definitione iterum committitur; ſi uerò alius, quisnam is eſt? cur uo lumus rerum naturam diſtinctè animis legentium offerre? certè ob ean-

gem cauſam hoc uolumus, ob quam ipſi quoque legentes legunt, legunt autem