46 Apologiæ
Philoſophia de moribus nuper tradi ta non eſt diſciplina una.
moribus philoſophia, pluribus theorematibus ad naturalem ſcientiam, ad metaphyſicam ad logicam, ad rhetoricam, aliaſq; fortaſſe diſciplinas per tinentibus referta eſt; nam tota de ordine diſputatio Logica,& aliena a ciuili diſciplina eſſe uidetur; totus primus gradus ab Ariſtotele rhetori- cus ſi nõ uerbis at re ipſa iudicatus eſt quippe qui ſatis eſse exiſtimans mo rali philoſopho confuſam,& rudem perturbationum notitiam, diſtinctam &perfectam tradere ſuperuacuum eſse arbitratus eſt; ſuperuacanea enim, & aliena eſſe uidentur illa, ſine quibus ad propoſitum finem peruenire op
timè poſſumus; de his autem in arte potius rhetorica dicendum patauit; ſi
quidem oratori, qui,& excitare perturbationes,& excitatas extingue re, uel ſedare pro occaſione debet, magis neceſsarium eſse cenſuit earum naturas, cauſaſq; cognoſcere. quæ uerò de partibus animæ, ac de humana mente, eiuſq; operationibus pluribus ia locis in hoc opere dicuntur, ad na turalem ſcientiam attinent; quemadmodum quæ de diuinis mentibus, de prouidentia Dei,& de ſubiecto metaphyſicæ,&alia eiuſmodi ad metaphy ſicam ipſam. de his enim Ariſtoteles ne uenbum quidem in moralibus li- bris fecit; de partibus autem animæ ualde breuiter, ac ruditer in ſolo ulti mo capite primi libri ethicorum, quum ſine diſtincta, ac perfecta earum co gnitione poſse nos ad ciilem fœlicitatem peruenire exiſtimauerit. Hæc
itaq; plurium diſciplinarum commiſtio ſi ritè facta eſt, quod quidem ego
meæ mihi inſcitiæ, ac ruditatis conſeius decernere non audeo, utique uir hic eruditisſimus, quemadmodum in poſtremo ſuæ introductionis capi te profitetur ſe ordinem utiliorem, ac præſtantiorem ordine Ariſtotelis ſer- uaturum, ita gloriari etiã merito poteſt ſe id, quod nequiuit præſtare un- quam Ariſtoteles, praſtitiſſe,& multas ita diſtinctas diſciplinas ad coniun- dionem,& unitatem miro artificio,& ordine redegiſſe; quinimmo mihi uidetur philoſophus iſte ita Ariſtotelis gloriam æmulatus, ut non modo cum eo de doctrinæ ordine, ac de rebus ipſis ſcribendis certare, ipſumq; ſuperare contenderit, ſed illudere quoque Ariſtoteli modo quodam uo⸗ luerit; Quum enim duæ ſint ſcribendi rationes, una quidem, eaq; longe præſtantior, quum quis de re aliqua proprio ingenio, ac proprio Marte ſi bi agendum proponit, liberumq́; ſibi& decernendi de quaque re,& diſpo nendi ſeruat arbitrium; altera quum ab alio authore traditam diſciplinam quiſpiam interpretandam ſumit, qui ſectator potius,& quaſi ſeruus alienæ doctrinæ,& alieni ordinis, quam author eſſe dicitur; hic quidem philoſo- phus talem ſuo operi introductionem adiunxit, ut interpretaturus potius morales, ac ciuiles Ariſtotelis libros uideretur, quam proprium ipſe opus compoſiturus; eo præſertim, quòd talem introductionem,& ea, quæ eo*- „αοαα uocantur, operi ſuo præponere authorem ipſum non decet, ſed loli alienorum operum interpretes id facere conſueuerunt. Attamen relicta


