Liber Primus 255
uno fine exordium ſumatur. hoc ab eo gratis dicitur, quum probandum fuiſſet, uel ſaltem ratio, qua ego ibi uſus ſum, ſoluenda. Quanuis igitur ſatis mihi eſſet id, quod ab eo dicitur, negare, tamen ad ueritatem declarandã uolo rationem, qua ibi ad hoc probandum uſus ſum, quam ipſe fortaſſe non percepit, explanare, quæ in hoc eſt conſtituta, quòd reſoluere non ſo- lum unum’ ſed etiam multa complexa in ſuas partes,& in ſua principia poſſumus; quare non poteſt reſolutioni‚ quatenus eſt reſolutio competere ut unum ſit id, quod reſoluitur, ſed aliqua alia ratione id ei competere ne ceſſe eſt; in ordine enim artis reſolutiuo requiritur ut ab uno fine initium ſumatur, quatenus ars debet eſſe una, non quatenus uel abſolutè ordina- ta‚uel ordinata ordine reſolutiuo; quod ipſe quoq; aduerſarius confiteri uidetur in calce capitis ſui. 16. dum inquit, licèt omnis ſcientia ſit ordo quidam, tamen unitas ſcientiæ ut ſcientia eſt, diſtincta eſt ab unitate ordi- nis quatenus eſt ordo: nam ſi hoc uerum eſt, poſſumus etiam in artibus di cere aliam eſſe artis, aliam ordinis unitatem. Quoniam igitur artis unitas ſumitur ex unitate finis, ſequitur ut ex aliquo alio, non ex finis unitate, ſu matur ordinis unitas. hoc, inquam, ex eius dictis deducitur, tamen an ue- rum ſit, dubitari poteſt, quoniam aliud eſt ordinis unitas, aliud ordo ipſe; unitas ordinis in arte fortaſſe ex eodem fonte deriuatur, exquo ipſius ar-


