Liber Primus 43 CAᷣeνν D Ee᷑ᷣν ERT IWM.
Solutio argumentorum aduerſarii.
VW Bnio ad contrariorum argumentorum ſolutionem. Primo loco ad-
duxit uerba Ariſtotelis quinto metaphyſ 16.& 12. metaphyſ./ ubi Ariſtoteles ait in ordine omnia diſtare ab uno quodam determinato;& in rerum uniuerſitate omnia eſſe coordinata ad unum. Ego uerdò quomo do uerba hæc mihi officiant non uideo, nam quodnam eſt illud unum, a- qua in ſcientia debent omnia ſecundum rationẽ diſtare? non ne ſecundum ipſum debet eſſe illud idem, quod totius ſcientiæ etiam menſura dicitur? atqui hoc non poteſt eſſe primum principium, à quo ipſius ſcientiæ initiũ ſumatur, iam enim òſtendimus metrum,& menſuram in ſcientia eſſe ſolũ ſubiectum, hoc autem non magis in ſcientia primum eſt, quam ultimum; nihil igitur ad nos hoc attinet, qui hoc ſolum impugnare uoluimus, quòd oportcat ſcientiam auſpicari ab uno,a quo cetera omaia pendeant; hoc enim omnino falſum eſt; uec Ariſtoteles ibi tale unum intelligit, à quo ſci entiæ initium ſumatur, ſed loquitur de ipſarum rerum ordine. Quod ſi ea, quæ ibi dicuntur, uelimus etiam ordini doctrinæ per aliquam ſimilicudi- nem accommodare, non eſt neceſſe ut tale unum intelligamus, quod ſit ini tium doctrinæ: ſed ſolum quod principem locum teneat,& ſit ſcopus om- nium, quæ tractantur,& cauſa diſpoſitionis omnium in ea diſciplina, ita ut aliud prius, aljud poſterius tractetur: ſic igitur ab illo, ideſt ab eius perfe- da cognitione diſtant cetera omnia ſecũdum rationem, omnia enim cer to ordine diſponuntur propter illum ſcopum. Bx his patet reſponſio etiã ad ſecundum argumentum. Sic etiam ad tertium reſpondemus, Ariſto- teles enim in contex. 5.ctaui libri phyſic. inquiens ordinem eſſe rationé nil aliud ſignificare uult, quam rationabilem diſpoſitionem multorum or dinatorum propter unum finem ut in ſcientia rationabilem rerum tractã darum ſeriem propter ſcientiæ adeptionem. Quod uerò aduerſarius dicit rationem eſſe duorum reſpectum inter ſe, ut ab Euclide definitur in prin⸗ cipio quinti elementorum, quo fit ut primum debeat eſſe unum,& ſimili- ter ſecundum unum,& tertium unum, ſi debeat inter illa eſſe ratio aliqua, uanum certe argumentum eſt non. n. eadem prorſus eſt ratio ab Euclide ibi definita,& ea, cuius in dicto loco memiait Ariſt. nam Buclides in ſolis quantitatibus ibi definit rationem, quare ſi aliis quoque rebus, quæ a quã titate toto genere differunt aptare& rationis nomen,& definitionem il- lam uelimus; id non fit ſecundum eandem prorſus acceptionem, ſed per ſi militudinem quandam, ita ut non ſit opus uera eſſe ad unguem de omni- bus illa, quæ ibi ab Fuclide de ſola quantitatum inter ſe ratione pronunti-
FE. 2
Solutio pri mi.
Solutio ſe- cundi. Solutio ter tii.


