Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
38
Einzelbild herunterladen

-

38 Apologiæ plures id neceilarium eſſe dixerint,& ego lianc eorum ſententiam confu- tauerim aduerſarius eandem ſequens, cam comprobare,& argumenta,- bus ego aduerſus eam uſus ſum, ſoluere nititur;magna tamen eius diſpu- tationis pars mihi quidem ad rem pertinere non uidetur, quum ille id,& ego non dixi mihi attribuere uideatur, immo cuius contrarium dixi, Qd (Sim omnis ordo ad unum aliquem finem dirigatur ego quidem nun- quam negaui, ſed aperte aſſerui in. 6. cap. ſecundi libri de methodis finem omnis ordinis eſſe cognitionem, compolſitiui quidem abſolute cognitio- nem, reſolutiui autem cognitionem talem, quæ nos ad operandum quan- tum fieri posſit idoneos reddat; quum enim ordo inſtrumentum ſit, eius natura abſque dubio à fine pendere debet: ſed quoniam hinc colligitur or dinem reſpicere terminum, ad quem dirigitur, tanquam finem, ſed ter⸗= minum, quo ordinis initium ſumitur, ob id ego in ſecũdo ac tertio cap. ſecundi libri de methodis in hoc tantùm aliorum ſententiam reprobaui, quòd ordinis naturam conſtituerint in termino, d quo, dicentes eſſe ordi nis cſſentialem conditionem ut ab uno exordium doctrinæ ſumatur; præ cipuam enim eſſe hanc ordinis differentiam exiſtimare uidentur, quum cx ca differentias ad ordinem in ſpecies diuidendum hauſerint. De hoc i- gitur ſolo aduerſus illos eo in loco diſputaui nempe de initio ordinis, an neceſſe ſit ipſum ſemper ſumi ab uno, oſtendiq; id non eſſe neceſſarium. Quòd igitur argumenta, quæ ab aduerſario ad hoc infringendum addu-

Ka ſunt,& reſponſiones, quibus ad mea argumenta uſus eſt, uanæ, ac debi

Primum ar gumentum aduerſarli.

2. argum.

les ſiut, breuibus declaremus. Primo loco adducit uerba Ariſtotelis in quinto metaphy. cõtex. 6, ubi dicit ad ordinis eſſentiam pertinere ut om nia ſccunqum rationem diſtent ab aliquo uno determinato: ſimiliter in contex. 5.libri 12. inquit, omnia in uniuerſo eſſe coordinata ad unum. Se cundd utitur ratione ſic,ordo includit rationem poſterioris ad prius,& receſſum quendam poſterioris à priore,hic autem meynſuram aliquam ex.

poſcit,& menſura debet eſſe quid unum, ac ſimplev ut habetur in. 10. me-

3.argum.

4-argum.

taphy. contex. 3. er go illud, à quo ſumitur menfura ordinis, ebet eſſe unũ; idq; confirmatur authoritate Ariſtotelis. e. metaph. contex.7.dicentis in omni genere unam reperiri naturam, quæ ſit menſura omnium illius ge- neris; at ſcientia ordine prædita unum quoddam eſt ſcibilium genus, om/ nia igitur in ſcientia referri debent ad unum primum, quod ſit aliorũ mẽ/ ſura. Tertio' ita argumentatur,omnis ordo eſt ratio, ut habetur in con tex. 5.octaui phyſc.at ratio eſt duorum inter ſe reſpectus, ut ait Euclides in principio quinti elementorum, ergo qebet eſſe unum aliquod primum, quod reteratur ad ſecundum,& ita deinceps: quare neceſſarium eſt auſpi- cari ab uno. Quarto inquit, illa, quæ ordinantur, uel ſunt finita, uel ſunt in finica, uon infinita, ergo finita,ergo habent primum, idq; uel unum eſt, uel

8-

7