*
Liber Primus 35 ſuiſſet in tertio loco olfactum, in quarto guſtum, tamen in libro de ſenſu & ſenſilibus tertio loco de guſtu loquitur, quarto autem loco de olfactu, quod qua ratione factum ſit non eſt difficile uidere,ſi ſcopum,& artificiũ Ariſtotelis penetremus, nec ſicco pede omnia percurramus; ſeruat enim utrobique Ariſtoteles ordinem facilioris dodtrina, ſed non habet utrobi que eundem ſcopum; nam in ſecundo libro de anima docere uolens quo- modo fiat operatio ſenſuum anteponit olfactum guſtui, quia ĩ olfactu ma nifeſtius eſt operationem fieri per actionem odoris in organum per aerẽ medium;iin guſtu autem latentior eſt hic operationis modus, ſicut etiam i tactu, quoniam in his duobus ſenſibus uidetur operatio ſine ullo medio fie ri. At in libro de ſenſu& ſenſilibus non eſt amplius Ariſtotelis conſilium loqui de modo operationis, ſed de ipſa ſenſilium obiectorum natura, ideo ob faciliorem doctrinam alium inter hos duos ſenſus ordinem ſeruauit; quoniam enim minimam inter cetera animalia uim odorandi homo ha- bet, proinde debili admodum cognitione odorum præditus eſt, ſaporum autem magnam habet notitiam, quum ualidisſimum habeat ſenſum gu⸗ ſtus, ob id Ariſt. ſtatuit prius de ſapore agere, quam de odore’, ut ex co- gnitione ſaporum, qui faciliores cognitu ſunt, nos facilius in odorum co- gnitionem perduceret, hi nanque ex odoribus cognoſcuntur: ratio hæc non me excogitata eſt, ſed tum ipſa per ſe ſatis manifeſta, tum ab ipſo. met Ariſtotele ibi adducta, ut uidere eſt in initio quarti& quinti cap. eius libri dicit enim eſſe eandem fermè affectionem odorem& ſaporem, ſed ſa-
orem eſſe notiorem,& ex ſaporibus ducit nos in cognitionem odorum. Hinc patet debilem eſſe aduerſarii obiectionem, quando inquit, præponi- tur ab Ariſtotele in ſecũdo libro de anima olfacqus guſtui, quanuis igno- tior, quare non ſeruat ordinem facilioris doctrinæ: nos enim iam diximus notiorem ibi offerri olfactum guſtu, in libro autem de ſenſu& ſenſilibus ignotiorem, ob id iure ibi præponi, hic uero poctponi, facilioris doctrinæ gratia.Sed dicat ipſe(quæſo)quem naturæ ordinem ſeruauerit in hibro de ſenſu& ſenſilibus Ariſt. an ordinẽ pertectionis, an ordinẽ originis; ordinẽ originis dicere non poteſt, quum incipiat à uiſu, ſi quidẽ primus origine tactus eſt, deinde guſtus; ſed neque ordinẽ perfectionis, quia etſi uiſum& auditum ceteris anteponit, tamen præponit guſtum olfactui, imperfectio- rem perfectiori;neuter itaque naturæ ordo ſeruatur, ſed ordo tamen faci lioris cognitionis, quum enim ia reliquis ſenſibus eodem ordine uti uolue rit quo in ſecundo lib. de anima uſus eſt tamen in his duobus ratio faci-
lioris doctrinæ coegit eum contrario ordine uti, ut etiam de homine, ac ceteris animalibus ipſum feciſſe notaui
mus in libris de hiſtoria animalium.


