Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
33
Einzelbild herunterladen

b Liber Primus 33

Certe hæc naturæ reſolutio non eſt operatio, ſed potius quædam præ- meditatio fucuræ operationis, itaque ſi contemplatiuam ſcientiam cum natura conferre uelimus ita ut ſcientia naturam dicatur imitari, neceſſe eſt ut dicamus ipſam ſcientiæ traditionem imitari naturam operantem, nempe generantem, ita ut ordo ſcientiæ ſit compoſitiuus, ſi quidem ordo naturs generantis non eſl niſi compoſitiuus: ordini autem intentionis na

turæ on debet reſpondere ipſa ſcientiæ traditio, ſed ſola præmeditatio

auchoris ſcientiam tradituriut æqua& congrua comparatio fiat. ex or-

dine igitur intentionis naturæ nihil colligitur de ordine traditionis ſci- entiæ, ſed ſolum de ordine præmeditationis aathoris tradentis ſciẽtiam, qui ſi eſt reſolutiuus, nihil ad nos, qui de ſola traditione ſcientiarum lo- quentes dicimus eam eſſe non poſſe niſi ordine compoſitiuo:at certe' ta- lis reſolutiuus ordo in præmeditatione ſcientiarum non datur, ſolum da- tur methodus reſolutiua inſeruiens inuentioni ſcientiarum, quemadmo- dum in ſecundo libro de methodis cap..&. 8. declarauimus. Videntur autem hæc, quæ de naturæ imitatione aduerſarius dicit, magis proprie di ſciplinis operatricibus accommodari,nam operationi naturæ ſimilior eſt operatio noſtra, quam noſtra contemplatio; ergo ſicut operatio naturæ procedit ordine compoſitiuo, artis quoque operatio compoſitiua erit; re ſtat igitur ut præuiæ meditationi naturæ,& ordioi intentionis, ut il- le uocat, ipſa artis doctrina reſpondeat, quæ ſimiliter ſit reſolutiua, & hac ratione ordo reſolutiuus eſt imitatio naturæ, nec tamen eius ſcopus eſt imitari naturam, ſed inuenire principia, unde ſumatur o- perationis initium; ad ca enim inuenienda imitatur naturam, quæ ſi-- militer ex præcognitione finis uidetur inuenire principia. Quartum argumentum, quod à metaphyſica aduerſarius ſumit, ego non am- plius leue,& captioſum dicam, ut alia, ſed potius efficacisſimum ad ipſius ſententiam euertendam, ut enim ia præſentia ei condonemus quòd eadem natura ordinis, de quo ſermo nobis eſt inſtitutus ad diuer- ſas quoque diſciplinas inter ſe conferendas, ac diſponendas extenda- tur, argumentum hoc pro me egregie facit, nam ſi naturam rerum ſpectemus, metaphyſica eſt de rebus primis, ideoq; uocatur prima Philoſophia, ſed non ob id eſt prima ordine doctrinæ, ut ipſum no- men demonſtrat, quum poſt naturalem addiſcenda ſit: in ea igitur patet ordinem doctrinæ melioris eſſe ut metaphyſica poſt naturalem ſcientiam diſcatur, quum tamen iſit ſecundum naturam prima philo- ſophia, quare ordo doctrinæ ordinem naturæ non ſequitur. Sumebat deinde aduerſarius argumentum ex tractatione de ſenſibus, nam Plato& Auicenna inceperunt a) tactu,& ultimo loco ege⸗ runt de uiſu, contra Ariſtoteles incepit a uiſu, deſiit in tactu; ergo

E

Ad quartũ

Ad quiutũ