Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
32
Einzelbild herunterladen

Reſolutio dupliciter locum hẽt in natura.

32 Apologia

ſolutionis/ſiue intentionis, ergo quum in diſciplinis quoque emanent hi

quo ordines, ambo naturam lequuntur. Argumẽtum hoc id tantùm pro bat, tot ordines dari in diſciplinis, quot exiſtũt in naturaznatura enim uel componit, uel reſoluit, quare nullus alius in diſciplinis ordo præter hos quos ſeruari poſſe uidetur, ut etiam Ariſtoteles primo ethic. cap·· ſignifi

..2.. 1 1. cauit dicẽs uel à munerariis ad metam, uel à meta ad munerarios pro.

cedendum. Dico igitur argumentum hoc ad probandum ſolummodo numerum ordinum pertinere, ſed ad id, quod aduerſarius uult, nullius eſſe momenti, non enim propterea fit ut in tradenda alicuius rei cognitione qebeamus eodem uti ordine, quem natura in ea re ſeruat:oporteret enim ſemper duos ſimul ordines in lingula diſciplina ſeruari, ſiquidem natura quoque duplici ordine utitur in lingulis; tamen quælibet diſciplina tota unum tantum ordinem habere dicitur, non duos: diſcrimẽ autem in hoc conſiſtit, quòd natura in qualibet re duos habet contrarios ſcopos, ob id quobus ordinibus ex necesſitate utitur; eandem enim rem modò genera re uult, modo interimere; ideo generationem reſpiciens componit, interi- tum autem moliens reſoluit:at diſciplinæ unum tantùm ſcopum habent,

ræſertim contemplatiuæ, quarum unus eſt finis, ſcientiam parere; quare ſ harum qualibet una eſtunum quoque ordinem habet duos, ſed duo rum alterum, quem melioris doctrinæ ratio præſcripſerit, quod Ariſtote- les conſiderans in initio primi libri phyſicorum ſtatuit in ſcientiis omni bus contemplatiuis ſeruandum eſſe ordinem compoſitiuum, qui eſt à pri⸗ mis principiis: non poſſunt igitur tradi ordine reſolutiuo, niſi quis duos diſciplinarum quoque ſcopos contrarios fingat, ut qaemadmodum rerũ naturalium cognitionem Fßnere uolens utitur ordine compoſitiuo, ita uolens cam coguitionem deſtruere utatur ordine reſolutiuo, quodiquidẽ ridic ulum eſt. Dicimus igitur neceſſarium omnino eſſe ut cuiuslibet di-

ſciplinæ ordo ſit imitatio naturæ, quum alius ordo non detur præter ordi

nes natura, tamen quum duplex ſit ordo naturæ, quælibet diſciplina alte- rum ſeli git, qui ad tradendam propoſitarum rerum cognitionem accom modatior ſit, idq́; facit ut imitetur naturam, ſed ut perfectam cognitio nem tradat. Non eſt autem ignorandum reſolutionem dupliciter locũ habere in natura, uel enim conſideratur in operatione natursut nos mo- dd conſiderabamus ordo nanque naturæ interimentis eſt reſolutio: uel conſideratur non in operatione ſed in ſola intentione naturæ& tunc ipſi attribuitur etiam generanti;quoniam antequam generet, ſtatuit ſibi tan/ quam finem illud ultimum, quod generare uult idq; dicitur primum in i- centione naturæ. ſed hanc reſolutionem quomodo ſcientiæ contemplati- imitentur conſiderandum eſt ne ſuperficiem tantum rerum lambẽtes,

S&dialeticeé ommia tractantes, in multos errores,&ambiguitates labamur. Certe

6