Reſponſio ad uerba Arlſt lib. 2. de ani. con- tex. 34.
30
qui eſt in ſecundo lib de anima contex.³ł ½ubi Ariſtoteles dicit, eſſe primo
Apologiæ
loco agendum de facultate animæ uegetali, quia hæc prima& commu- nisſima omnium eſt;non dicit, quia notior aliis. ſed uerba hæc ſententiam aduerſari maxime comprobarent,ſi ipſe alterum ſaltem horum duorum oſtendiſſet, aut cognitionem partis uegetalis conferre ad cognoſcendam partem ſenſibilem, aut è contrario hanc ad illam nam ſi notior facultas ſẽ tiens extitiſſet, Ariſtoteles partem uegètalem anteponens utique ſignili- caſſct ſe poſthabito cognitionis noſtræ reſpectu ſolum naturæ ordinem ſe ctari uoluiſſe. ſi etiam cognitio partis uegetalis faciliorem redderet co- gnitionem partis ſentientis, Ariſtoteles non hanc huius ordinis rationé adducens, quòd notior, ſed quòd prima,& maxime omnium communis, itidem ſignificaſſet ſe non cognitionis/ſed naturæ tantum ordinem reſpe- xiſſe. neutrum tamen horum oſtenſum eſt, nec oſtendi poteſt; nam ſi facul tas ſenſibilis nobis prodeſſet ad uegetalem melius cognoſcendam, abſque dubio Ariſtoteles uegetali ſentientem antepoſuiſſet, quemadmodum etiã intelligentem præpoſuit mouenti quæ tamen ratione communitatis ante poni debebat; uidit enim ad bene cognoſcendam uim motricem neceſſa- rium fuiſſe, ut facultas intelligens declarata prius,& cognita eſſet: igitur ſicut ibi ordinem communitatis peruertit propter noſtram cognitionẽ, ita hic quoque eum peruertere non dubitaſſet; quamobrem cognitio fa- cultatis ſentientis ad uegetalem cognoſcendam nihil conducit; ſed neque uegetalis confert ad cognoſcendam ſentientem, ut in earum tractatioib. uidere eſt;nullus igitur ſpernitur cognitionis ordo, quũ nullus adſit; nul- lus etiam alius eſt, qui in contrarium urgeat, ideo naturæ ordinem ſerua- re Ariſtoteles uoluit tanquam conſonum ordini totius ſcientiæ compoſi tiuo, quem ab initio ſeruare ſtatuerat; id enim ſemper notare& clarisſi- mum inſpicere poſſumus, Ariſtotelem nanquam in ſciẽtia naturali ſeruaſ ſe ordinem contrarium, qui perfectionis dicitur, niſi quandoque propter faciliorem noſtram cognitionem; nam ubi cognitiomis ratio nulla adeſt jpſe in ea ſcientia ſemper ordinem ſeruat naturæ generantis, ſi feruari po- teſt;ſi uerò neque hic adeſt, quod euenit in illis, quæ eiuſdẽ gra dus,& æqualia eſſe uidentur, tunc ſeruare poteſt ordinem perfectionis, ſeu aliquem aliũ; hæc enim omnia arbitraria ſunt, ut in 9.& ulti⸗ mo cap. primi libri de me⸗ thod. dicebamus. 1
E


