Liber Primus 29
tetur noſtrum cognoſcendi modum præferri ordini naturæ,& ſignificat naturæ ordinem ideo ſeruari, quia non eſt contrarius noſtro modo co- gnoſcendi, quum concedat ordinem noſtræ cognitionis præferri, quando Illi contrarius eſt;reuera enim ordo naturæ, qur ſeruatur in ordine ſcien- tiarum compoſitiuo, eſt ordo naturæ generantis, eo nanque ordine, quo natura res generat, cognoſcendæ etiam ut plurimum res ipſæ ſunt; ſed quã doque ſecus euenit, quare tunc naturæ ordo negligitur. Ad hanc autem Conſi dera- ueritatem comprobandam clarisſimè facit locus apud Ariſtotelẽ in quin o run. to lib. de hiſtor. animal cap. primo, ubi totam illam, quam diximus, difficul cap.libri. 5. tatem ſoluit, ipſamq́; aduerſarii de ordine ſententiam prorſus euertit, ut de hiſt. ani. credibile ſit ab eo locum hunc animaduerſum non eſſe. Inquit in eius libri
initio Ariſtoteles ſe de partibus animalium in præcedentibus egiſſe, reſta
re autem de animalium generationibus loqui,& eſſe ſimiliter ordiendum
à primis, ſed poſtea ſubiungit, ſe non amplius incepturum eſſe ab homine,
ut antea in partium conſideratione fecerat, immo de homine ſe poſtre-
mo loco ſermonem facturum, quòd hominis generatio longam& proli/
xam tractationem requirat; hæc eſt occaſio uariandi ordinem, facilitas do
Gtrinæ: nam in, 6. cap. primi libri loquuturus de partibus dixerat ordiendũ
eſſe à partibus hominis, quia notioces ſunt, ut per eas facilius ad aliorum animalium partes cognoſcendas ducamur; hic autem de generatione uer
ba facturus inquit ad poſtremum locum remittendam eſſe hominis con- ſiderationem, quòd multas habeat difficultates, proinde longa oratione
indigeat; namſut in ſecundo lib.de rep inquit Plato)nil magnum facile: eo
rum autem, quæ facilia cognitu ſunt, breuis ſolet eſſe tractatio. Res certe
clara eſt,& indigna, quæ in controuerſiam adducatur, nam dicunt philo-
ſophi omnes nullam poſſe ab agente æquali actionem prouenire, æque mouemur à primo origine ut ab ipſo ordiamur, atque 3à primo pertectio
ne, ſi æque uterque eſt ordo naturæ, nosq; nil aliud ſpectamus, quam ut
naturæ ordinem imitemur: aliam igitur eſſe rationem oportet cur modo
hunc, modò illum ſequamur, quam credidit ille ſe idoneam attaliſſe totãq; difficultatem ſoluiſſe dicendo eam eſſe occaſionem; ſed quænam ſit occa-
ſio,immo quæ eſſe posſit, am dictum eſt, non eſt quòd in re manifeſtisſima
amplius immoremur. Quod autem Ariſtoteles dicit ſecundo de partib. qonſidera- animal. cap. r o,ab homine auſpicandum, quia maxime omnium eſt parti- tio cap. 10. ceps diuinitatis,& quia externarum partium forma eſt notisſima, ita in- hb ds Pae telligendum eſtut rationem primariam eſſe uelir hanc, quia forma exter anuna narum partium notisſima eſt; nam ſi ſola illa ſufficeret, quia eſt maxime particeps diuinitatis, ea ratio ſemper uigere debuiſſet,& ſemper ab homi
ne auſpicandum fuiſſet, quod tamen non fecit, ut ipſe aſſerit in primo cap.
quinti libri de hiſtoria, Poſtremus locus conſiderandus relinquitur,


