Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
28
Einzelbild herunterladen

Apologiæ

generantis;attamen ratio huius eſt noſtra melior cognitio, nam ut pluri- mum ordo melioris doctrinæ inſequitur ordinem naturæ,&hic illius gra tia ſeruatur quando ſeruatur; quandoque tamen contrari ſunt; quare tũc non ſeruatur ordo naturæ. Hæc omnia dicere uolui, ut oſtenderem huius argumentationis infirmitatem, uera tamen eius ſolutio,& cur Ariſi. ibi di cat ordiendum à primis, legatur in poſtremo cap. primi noſtri libri de me 1 thodis. Expendebat etiam uerba Ariſtotelis ſecundo de generatione Fepanſie animal. cap. 4. Quæ nos dicimus eſſe interpretanda iuxta alia ſimilia Ari- Ariſtorclis ſtotelis uerba in ſexto cap. primi libri de hiſtoria, ubi dicit, eſſe primo lo⸗ ex 2. de ge, co agendum de partibus hominis, quia nobis notiores ſunt,& ex iis faci- anim. cap'. lius cognoſcemus partes ceterorum animalium; quare hic quoque dicit, hominem eſſe primum cognitione, quia ad reliquorum notitiam eius co gnitio conducit;& rationem affert, quia perfectum; diſtinctiora enim om nia ſunt, meliusq́; dignoſcuntur in animali perfectiore, proinde diſtinctil ſima in homine, Sed mirandum profectò eſt quomodo uir hic erugditiſ- ſimus non uiderit magnam difficultatem, quam maximè quidem uidere, ac ſoluere debuit, nam ipſe fatetur duplicem eſſe ordinem naturæ, unum generationis naturæ, alterum intentionis, ſeu perfectionis, quocirca& il- lud, quod omnium perfectisſimum eſt,& illud, quod imperfectisſimum alia & alia ratione dici poteſt primum igitur conſiderandum eſt qũo Ariſtote les ſuam hanc argumentationem ab hac obiectione uindicaret, Tu dicis ab homine eſſe ordiendum, quia eſt primum ſecundum naturam; atqui eo dem argumento oſtenditur incipiendum eſſe ab animali imperfectisſimo, quia hoc quoque alia ratione eſt primum ſecundum naturam, ideo nullã habet necesſitatem ratio ſumpta à primo ſecundum perfectionem, quum posſit eadem ratione oſtendi illud idem debere eſſe ultimum, ſi quidẽ pri. mum perfectione eſt origine ac generatione ultimum. augetur autem dif ficultas, quòd uidemus Ariſtotelem uariis in locis modo exordiri a' pri- mo ſecundum originem, moddò a primo ſecundum perfectionem; quid i⸗ gitur cauſæ eſt cur modò ab hoc, modo ab illo auſpicari uoluerit, nec ſẽ- per eandem normam ſeruauerit?certè nulla alia afferri poteſt, quaàm me- lior, uel facilior cognitio noſtra; quandoque enim facilius, aut melius di- ſcimus ordiendo à perfectioribus, quandoque uero' ab imperfectioribus; idq; ipſe aduerſarius uidetur inuitus confiteri dum inquit ordinem natu quandoque ſperni propter aliquam occaſionem; at exprimat obſecro quænam ſit hæc occaſio, nam ſi ea pluris æſtimatur, quam ordo naturæ, cui præſertur, certe in ea potius conſiſtere uidetur eſſentia ordinis doctri naæ, quam in ordine rerum naturalizſed tandem ueritate coadtus id expreſ ſe confitetur in cap..dicens ordinem, doctrinæ quandoque uariarinec reſpondere ordini naturæ,idq; ob noſtrum cognoſcendi modumiergo fa

--