Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
25
Einzelbild herunterladen

Liber Primus 25

lum à phyſicis ad metaphyſica eſſe ordinem illum, de quo nũc ſermo eſt, dico eum eſſe iuxtã noſtram cognitionem diſtinctam, dum enim diſtinctã cognitionem intelligimus eam, quæ in ſuo genere perfecta eſt, certe quã do aſſeq uuti ſumus ſcientiam rerum naturalium,& ad ſupernaturales pro redi uolumus, res naturales iam diſtincte cognouimus,ſi philoſophia na turalis eſt ſcientia contemplatiua, quæ eſſectus naturales per eorum cau ſas demonſtret:ſic igitur ad ſupernaturalia progredimur ex naturalibus diſtincté nobis cognitis non confuſe; quanuis enum pendeant res natura- les à cauſis ſupernaturalibus, illæ tamen cauſæ ſunt extra genus,& extra limites ſcientiæ naturalis, quare non eſt neceſſaria earum cognitio ad ha- bendam rerum naturalium ſcientiam in ſuo genere perfectam atque di- ſtinctam: ob id& ſi progreſſus à phyſicis ad metaphyſica eſt a poſteriori bus ad priora, nullum tamen ob id affertur impedimentum qud minus di ſtinctam aſſequamur cognitionem tum naturalium rerum, tum diuinarũ. firma igitur ſententia noſtra manet: quòd ordo ſemper reſpicit noſtram diſtinctam coganitionem: nec obſtat id, quod Ariſtoteles dicit in quarto cap. primi libri ethicorum, jam enim locum illum interpretati ſumus,& oſtendimus omnem ordiuem dirigi ad cognitionem noſtram diſtinctam, non tamen omnem ordinem eſſe a notioribus ſecundum naturam: datur enim diſtinca cognitio, ideſt in ſuo genere perfecta, quæ non ſequitur or- dinem naturæ rerum, ſed contrarium. Ad alteram quoque retorſionem Reſponfo reſpõſio patet ex iis, quæ tum ſapra, tum in primo libro noſtro de metho ad kunda dis dicta ſunt, quando enim contingat ut duo ſint æque ignota,& neu- retorſioné. trius cognitio conferat ad cognitionem alterius, tunc liberum eſſe dixi- mus ſcribentis arbitrium, qui poteſt uel naturæ ordinem, uel perfectionis, uel aliquem alium arbitratu ſuo ſeruare;ſed non ob id ſententia noſtra la befactatur, quia ſic dici non poteſt ordinem cognitionis contemni pro- pter ordinem naturæ, ſed quum nullus ibi adſit cognitionis ordo, qui nos ab altero exordiri cogat, poſſumus æque ab utrolibet auſpicari, hoc igi⸗ tur ad noſtram ſententiam impugnandam non ſatis eſt, ſed quemadmo- dum nos aduerſus eius dogma oſtendimus adeſſe quandoque ordinem naturæ manifeſtum, eum tamen ſperni,& ſeruari ordinem cognitionis, ita ipſe quoque deberet oſtendere quòd, ubi adeſt ordo melioris uel facilioris cognitionis, is à nobis ſpernatur ali- quando propter ordinem naturæ, hoc 7 4 enim ipſe nunquam o-

i e ſtender

98

2 K