Liber Primus 23 ordo naturæjalter cognitionis earundem rerum, qui dicitur ordo dodtri- na, quem ille ait eſſe imitatorem ordinis naturæ. uel igitur ipſum rerum ordinem inquit non eſſe quandoque neceſſarium, uel ordinem doctrinæ; ut quum dicit non eſſe in ſenſibus ordinem neceſlarium, uel intelligit in ſenſibus prout ſunt opera naturæ, uel prout diſcendi gratia in ſcientia na turali tractantur:ſi ipſorum ſenſuum ordinem non neceſſarium eſſe dicat, fallitur, quia dum rem ipſam ſpectamus, apparet ſumme neceſſarius eſſe or do ſenſuum in natura, uiſus enim præſupponit necelſſario tactum, ſine quo eſſe nulla ratione poteſt;contra uerò tactus poteſt eſſe ſine uiſu; quare pri or ſecundum naturam eſt tactus uiſu, is q; ordo neceſſarius eſt; uidemus èc in eodem animali primam omnium eſſe operationem tactus, ſecũdam gu ſtus, poſtremam uiſus; plura enim ſunt animalia, quæ poſt ortum multos dies uiuant ſine uiſu, quum tamen ſtatim orta tangant, deinde paulo'poſt etiam guſtent: quare aliorum quoque duorum ſenſuum credendum eſt aliquem eſſe neceiſarium naturæ ordinem. ipſius itaque naturæ ordo in ſẽ ſibus neceſſarius eſt. ſic etiam in omnibus eſſectibus naturæ ordinem eſſe conſpicimus; quum enim natura ab imperfectioribus ad perfectiora pro- grediatur, priores generatione ſunt ſtirpes animalibus,& inter hæc beſtiæ homine; quem ordinem etiam à conditore uniuerſi ſeruatum eſſe conſtat in prima rerum creatione. Quoniam igitur quiſquis in rebus naturæ ordo ſtatuatur, is naturalis ac neceſſarius dicendus eſtreſtat ut ordinem ſolum
doctrinæ dicat non eſſe quandoque neceſſarium idq́; apertè uidetur aſſe- rere in calce capitis ſui 19, quum dicat alterum ordinem eſſe non necel- ſarium, nec ſemper reſpondere naturæ: ſic enim opponit ordinem non ne- ceſſarium ipſi ordini naturæ. Sed quomodo hoc dicere posſit non uideo; Rehugndne ſic enim propriam ipſe opinionem euertit, nam ſi eſſentiam ordinis in hoc aductſarii- conſtitutam eſſe putat, ut imitetur naturam, idq́; ipſe in definitione ordi⸗ nis doctrinæ ponit, hæc debet eſſe ordinis conditio immutabilis,& ab eo inſeparabilis; quemadmodum enim ridiculus eſſet ille qui definiens homi nem diceret hominem eſſe animal rationis particeps, contingere tamen ra rd,& per accidens ut homo non ſit animal; ita etiam uanum eſt definire ordinem doctrinæ per imitationem naturæ, eamq́; dicere primariam eſſe differentiam, primariumq; ordinis fmem,& dicere ordinem quandoque non imitari naturam; Cur enim non imitatur naturam, ſi iam ia ipſa natu- ra ordo aliquis ineſtisq; neceſſarius?nam hoc ipſe confitetur, dum dicit eum non eſſe rectum ordinem, ſed ordinis prætermisſionem: ſic enim aſſe- rit iam in rebus ordinem ineſſe naturalem, in doctrina tamen hunc præ- termitti,& alium ſeruari, qui rectus non eſt:res certe admiratione digna hæc eſt, quòd in doctrina ordo posſit rectus ſeruari(ſeruari enim poteſt, dum aliquis in rebus ineſt)alius tamen, qui nõ eſt rectus, ſeruetur. Sed quis


