16 Apologiæ
ſunt, quæ tractantur, ab uno enim aliquo ſumitur tractationis initium, de in de ad alia ordinatim tranſitus fit: eadem prorſus eſt uis huius uerbi, Inci pere ut in primo lib. de meth. cap. 6. notauimus deinde fuſius cap.⸗ãdecla- rauimus. in methodo autem de una tantum re, quæ quæritur, agi propriè dicimus, non de medio, ex quo quæritur, neque de ſubiecto, in quo: hæc e- nim utraque iam præcognita ſupponuntur, nec tractari tunc dicuntur; ſ quidem tradtari in diſciplinis ea dicimus, quæ ut ignota quæruntur; Nam ſi de luna demonſtretur echpſis per terræ interpoſitionem, ſolius eclipſis ea demonſtratio eſſe dicitur, de ſola eclipſi ibi agitur; ob id non licet ibi dicere quodnam ſit doctrinæ initium, neqve à qua re demonſtrator inci- piat; Verba quidem ſi reſpiciamus, dicere poſſumus, initium quandoq; ſu- mi a propoſitione maiore, quandoque etiam à minore; ſed dum res ſpecta
mus incongrua loquutio eſtſi dicamus initium ſumi medio, uel a ſubie
o;ſed proprie dicimus fieri ſyllogiſticum progreſſum a medio ad quæ ſitum in eodẽ ſubiecto. in ordine autem multa diſponimus, de quibus om- nibus ac ſeparatim de ſingulis tractatio fieri dicitur, ideo ab eorũ aliquo ſomitur doctrinæ initium. Quando igitur Ariſtoteles dicit principium do Grina, de ordine loquitur, non de methodo, niſi ualde ineptè& incõgrue loquatur. Hoc idem adhuc efficacius declarant uerba illa, Facilius addi- ſcerenam comparatiuum ſupponit primitiuum utrique comparato com petere,ſi comparatio debeat eſſe conueniens;ſin minus, abſurda eſt loquu- tiout ſi quis diceret niuem eſſe albiorem æthiope, qualem loquutionem
KAriſtoteli attribuere nefas eſt; At ſi dicat, niuem albiorem pariete, recte
loquitur, dum modo paries quoque ſit albus. quum igitur Ariſtoteles di cat initium doctrinæ quandoque eſſe unde quis facilius addiſcat, ſtatua= mus eum de methodo loqui, ſintq́; in ſyllogiſmo propoſitiones A,& con cluſio, B.& quoniam methodus ſemper, ac neceſſarid eſt à noto ad igno- tum, oportet notum eſſe A, ignotum autem B. erit ergo uerborum Ari- ſtotclis hic ſenfus; tacilius diſcimus ab A ad B progredientes, quam a B ad Asneceſſe eſt autem ut utroque modo diſcamus, ſi comparatiua loquu tio congrua eſſe debeat;igitur indicat Ariſtoteles etiam a B ad Apro- gredientem diſcere, ſed minus facilehoc tamen falſum omnino eſt, quo- niam ab ignoto ad notum procedentes nihil penitus diſcimus: quum igi- tur Ariſtoteles dicat, unde facilius addiſcamus, ſi de methodo loquatur, non modd incongrua, ſed falſa eſt loquutio: at de ordine congrua& ue- risſima. Nam de animalibus, ac de ſtirpibus acturi docere poſſumus tum ab animalibus incipiendo, tum etiam a' plantis facilius tamen ſi ab anima hbus ordiamur, quoniam illa, quæ de animalibus dicuntur, plantarum do Adrinam faciliorem reddunt. Sed res clarisſima eſt legentibus ea, quæ ab
Ariſtotele poſtea dicuntur in eodem capite, nam haud multoò poſt inter alias


