Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
15
Einzelbild herunterladen

Liber Primus 15

eſt cauſa cur à primis principiis ordientes cognitionem aliorum adipi- ſcamur, eſt quia funt prima ſecundum naturam,& cauſæ reliquorum; Quũ

enim cetera ab his pendeant quatenus ſunt, pendent etiam quatenus co- gnoſcenda ſunt;& dum hoc dicimus, cauſam effectricem ſignificamus:

ſed tamen è conuerſo illa cognitionis adeptio eſt cauſa finalis cur à pri⸗

mis principiis auſpicari uelimus;ſi quis enim quærat cur à primis princi

püis ordiamur rerum naturalium tractationem, nulla certe alia finalis

cauſa reddi poteſt niſi ea, quam reddit ibi Ariſtoteles, ſcilicet, quia ſic per

fectam rerum naturalium cognitionem, q uam quærimus, aſſequemur, ſi

quidem ex primorum cognitione cognitio aliorum pendet: Dicere autẽ

cauſam huius finalem eſſe ut naturam imitemur, ita uanum eſt, ut ne ille quidem, qui hoc enuntiet, id credere poſſe uideatur, niſi etiam credat ſco⸗

pum& finem omnium diſciplinarum eſſe non cognitionem rerum, ſed i- mitationem naturæ, quod ſi dicat, neq; eſt quòd inuidere ei dogma hoc,

neque quòd confutare debeamus. Quoniam igitur Ariſtoteles ibi non etf fectricem cauſam ſcientiæ afferre uult, ſed cauſam finalem cur à primis auſpicari uelit,& nos ſimiliter de finali tantuùm cauſa ordinis in præſentia Ioquimur, ut in illo primo Iib. de meth. uidere eſt, certum eſt cauſam pri-

mam, non ſecundariam ab Ariſtotele eo in loco afferri. Duo etiam illa ad

uerſarii argumenta friuola ſunt, Cur enim Ariſtoteles prius de nutriente Solatio anima, quam de aliis agendum proponat, nullam cauſam ex meliore uel duor ar- faciliore noſtra cognitione ſumptam reddere poterat, ideo ſeruare uo- duedd luit ordinem naturæ: immo dicere poſſumus, rationem ab Ariſtotele ibi 20mer axrif⸗ allatam, non eſſe cauſam finalem ordinis ſeruati in partibus animaæ, ſed po

tius effectricem, quum ceſſet ibi cauſa finalis, quia fine ſuo potiri poterat,

nempe perfecta partium animæ cognitione& præponendo nutrientem ſentienti,& ſentientem nutrienti. Quod uerò de guſtu& olfactu dicit, fal-

ſum eſt ut nos poſtea demonſtrabimus. nam luce clarius oſtendemus ol-

factum ibi eſſe nobis notiorem guſtu, proinde Ariſtotelẽ progredi à no-

tioribus nobis. Ad alterum argumentum negamus Ariſtotelem ibi affer

re cauſam ſecundariam, iam enim probauimus eam eſſe primariam. Ad ſe Defenſ cundum argumentum meum ſumptum ex primis uerbis quinti metaph. ſeal arga. reſpondebat uir ille clarisſimus Ariſtotelem ibi de uia doctrinæ, non de menti ſum ordine loqui, quæ ſolutio poteſt quidem fortaſſe alicui ſatisfacere, qui ſu- Pri ex iat- perficiem tantum uerborum Ariſtotelis attingere, non eorum uim inti- merahhh. mam penetrare ſolitus ſit, At ſi uerborum ſenſum diligenter expẽdamus,

abſona omnino eſt rationi& ab ipſismet Ariſtotelis uerbis exploſa, quod

oſtendo, perpẽdens tum dictionem illam, Principium, tum etiam illam, Fa declaratio cilius, utraque enim de ordine proprie dicitur, de methodo autem nullò capitis quĩ modo: nam uox illa, lnitium, de doctrina non recte dicitur, niſi ubi multa era.