Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
7
Einzelbild herunterladen

Liber Drimus 7 CAPVT QVARTVMA. Authoris argumenta cum reſponſionibus aduerſarij.

N Titur etiam ſoluere argumenta omnia quibus ego demonſtraui or dinem ſemper ſeruari à notioribus nobis; Primum quidẽ ego uſus primum ſum authoritate Ariſtotelis in initio primi libri phyſ. dicentis agendum atgumètũ-. eſſe primum de primis principiis, quoniam ex horum cognitione, aliorũ omnium cognitio pendet. ſumit ergo Ariſtoteles rationem huius ordi- nis à noſtra cognitione. Ad hanc reſpondet eam non eſſe adæquatam Reſponſio ordinis rationem, idq; oſtendit dupliciter, Primum quidem, quia Ariſto- teles aliis in locis non eandem adducit, neque eam etiam ſeruat; nam ſe- cundo de anima cont.; 4. inquit agendum prius eſſe de facultate nutriẽ te, tamen ob eam rationem, ſed prop terca quòd prima eſt ſecunduùm naturam;& in eodem libro, de ſenſibus agens præponit odoratũ guſtut, ignotiorem tamen ipſo guſtu: ſecundò quia hæc eſt ratio ſecundaria,& primariam inſequens; primaria nanq; ratio cur de principiis primum ſit agendum, eſt quia prima ſunt. ex hac poſtea emanat altera ſecũdaria, quũ 2 enim ſint prima, ex iis pendet omnium aliorum cognitio. Secundò con 2uargume- ſideraui Ariſtotelis uerba in ipſo initio quiti metaph. dicentis, ijnitium do uc Gtrinæ non ſemper eſſe principium rei, ſed eſſe quandoq; unde quis faci- lius addiſcat. Ad hoc reſpondet aduerſarius Ariſtotelem ibi de uia do- Reſponſio. Gtrinæ, non de ordine loqui,& ita locum illum ſuæ potius opinioni ſuffra gari. Tertio loco maximè innixus ſum uerbis Ariſtotelis in primo lib. 3. argum. eth. cap., ubi ait Platonem rette dubitaſſe an à principiis, an ad princi- pia uia tenenda ſittandem autem ſtatuit eſſe à notis nobis progredien- dum. Ad hoc ſimiliter reſpondet, Ariſtotelem ibi ſon de ordine doctri- Reſponſio: loqui ſed de uia, idq; confirmat expendens diligenter uerba illa Ari⸗ ſtotelis omnia;perpendit enim dictionem ⁴εꝓνοοι quæ ſignificat rationes, at ordo non eſt ratio, ſed methodus proprie eſt ratio. Conſiderat etiam Ariſtotelem dicere notiora duplicia eſſe, alia nobis; alia natura,& decer- nere eſſe incipiendum à notis nobis; patet igitur eum loqui de methodo, quia iam ego dixi ordinem eſſe à notis ſecundum naturam,& ſecundum cognitionem noſtram diſtinctam, Ariſtoteles autem apertè dicit auſpicã dum eſſe à notis ſecundum cognitionem confuſam, ergo loquitur de uia, roinde ego mihi contradico dum aſſero ordinem eſſe à notis ſecundum cognitionem diſtinctam,& Ariſtotelem ibi loqui de ordine; alia quoque Ariſtotelis uerba conſiderat, quæ mox à nobis diligenter expendentur: & quoniam ego ad probandum quòd ibi de ordine ſermo fiat, hoc argu mento uſus ſum, quòd Ariſtoteles iam in capite tertio de methodo lo-