——
Liber Primus 5 tam inſtrumentum eſſe, adhuc erit habitus animi ſed inſtrumentarius. Igi- tur neceſſe eſt ordinem in animo,& ut habitum animi conſiderare, quo- niam etiam qui in diſciplinis ipſum conſiderare malunt, nihilominus in animo,& ut habitum animi conſiderant. Attamen ego melius eſſe du- xi ordinem ut abiunctum à rebus,& ut inſtrumentum conſiderare, pro pterea quòd non uidetur bene intelligi poſſe quid ſit ordo, niſi a rebus ſeiuncta natura ordinis declaranda proponatur,& applicabilis quidem diſciplinis, ſed nondũm actu applicata; melius nanque cognoſcere ordi nem poſſumus dum ipſum in ſuæ naturæ puritate contemplamur, quam cum rebus commiſtum, dum enim rebus permiſcetur ordo, multas ab eis recipit uarietates, ueluti regula illa Lesbia, quæ, quum ipſa per ſe rectitudinem haberet, neceſſe tamen erat ut ad lapidum, quibus apta- batur, obliquitatem flecteretur: hanc igitur ob cauſam ego etſi multa ex uariis diſciplinis accepi ad ordinis naturam melius declarandam,& ad ea, quæ de ipſo dixeram, comprobanda, ipſum tamen conſiderare ac definire uolui per ſe ſumptum, non ut iam diſciplinis applicatum, ſic enim Ariſtotelem quoque de logicis inſtrumencis ſcripſiſſe manifeſtum eſt. ſed hac de re ſatis, plura nanque de ea in operibus logicis a, me ſcri
pta legi poſſunt. 3
Paa cAe VT TFRTIVM. Argumenta aduerſarij, quibus oſtendit ordinem doctri-
næ ſemper ſumi à natura rerum.
CBquitur ut ea, quæ ad eſſentiam ordinis pertinent, conſideremus qua
in re ita progrediemur; Primo loco de conditionibus, in quibus na- tura ordinis conſiſtere dicitur, diſſeremus, mox totam ordinis defini- tionem expendemus, tuùm quæ ab aliis, tym quæ a me tradita eſt ut ra-
tione duce uideamus quid in unaquaque uitii, aut erroris inſit,& quid
bene riteq; dicatur; quibus peractis, demum ad ordinis differentias ac
ſpecies deſcendemus. Duæ ſunt conditiones ordinis, de quibus eſt no- bis propoſita diſputatio, una& præcipua an ratio ordinandi ſumatur a natura rerum, an a noſtra meliore cognitione; altera uerd an eſſen⸗ tialis& neceſſaria ordinis conditio ſit ut ab uno doctrinæ initium ſuma tur. Quod ad priorem difficultatem attinet, ego quidem in primo libro meo de methodis oſtendere nixus ſum ordinem doctrinæ non a rerũ na-/ tura, ſed à noſtra meliore, uel faciliore cognitione ſumendum eſſe;ſed phi-
loſophus ille efficaciter tueri contendit, ordinẽ ſumendum ſemper eſſe a
natura rerum, nõ 3 noſtra cognitione, ad qd probandũ utitur primo loco


