A pologiæ
caſutatio. hoc tantum diſſerendum proponit. Ceterum uel alius eſt ordo, de quo
ipſe loquitur, alius, de quo ego loquutus ſum, uel unus& idem: Si alius, non erat cur ipſe contra me aliquam diſputationem iniret, ſi quidem non ꝗe eodem ordine ſermonem ambo facimus: ſi uerò idem, qui iſola ratio- ne diſtinguatur, uidendum eſt num melius ſit ordinem conſiderare ut ha- bitum animi, quod ego fecian non ut habitum, ſed ut in difciplinis iam exiſtentem ut ille. Primum quidem is, qui dicit, non ut habitum animijſed in diſciplinis ſumendum eſſe ordinem, dicere etiam debet ubinam diſcipli nas ipſas exiſtere arbitretur, nam ſi& ipſæ in aummo iint, ordinem quoq; in animo eſſe oportet, nec alio modo, quam ut habitum; quare etiam ſi in diſciplinis exiſtentem ordinem conſideremus non rede negatur eum eſſe habitum animi. Scientiæ quidem& artes omnes uel in animo exiſtunt, uel in uoce, uel in libris, in quibus ſcriptæ ſunt; ſed abſque dubio propriũ earum ſubiectum eſt animus noſter, non uox neque charta librorum, niſi
er accidens, uel ſecundariò; etenim diſciplinæ res ipſas repræſentare no⸗ bis debent, repraſentant autem ſolum ut ſunt in animo, nam ſoli conce- ptus ſunt imagines rerum, ut ait Ariſtoteles in initio hbri de interpreta- tione, uoces enim,& htteras non uocat ibi rerum imagines/ ſed notas& ſi gna conceptuum, qui ſoli ſunt imagines; niſi dicamus uoces, ac litteras ca tantùm ratione dici poſſe imagines, quatenus ſunt ſigna conceptuum, qui uerè ſunt imagines, non enim per ſe repræſentant res, ſed per conce/ ptus, quorum ſunt ſigna. Scientiæ itaque& artes omnes in animo conſi- derandaæ ſunt, tanquam in ſubiecto primo;& eas ita conſiderauit Ariſtote
les in. 6. libro ethic. ad Nicomachum ut habitus animi,nam habitum men tis ut earum genus accepit; quod non rectè factum eſſet, ſi æquè extra mẽ tem) ac in mente earum natura conſiſteret, ſic enim habitus mentis non eſ ſet earum genus ſed accidens quiddam, ſine quo exiſtere poſſent. Quum jgitur ſcientiæ& artes nõ alibi, quam in aĩo ſumendaæ ſint, ordinem quoq; in animo eſſe neceſſe eſt ſi ordo in illis exiſtere dicitur; ſi uerò in animo,e- tiam ut habitum animi quod ita oſtendo,iam dixi tùm in memorato li- bro, tum in primo de natura logicæ, inſtrumenta logica conſiderari poſſe uel ſeiuncta à rebus, uel rebus applicata, ideſt conceptibus rerum in animo exiſtentibus;& demonſtraui, inſtrumenta quidem eſſe ut ſeiuncta, ſed ut ap plicata, non amplius eſſe inſtrumenta, ſed res ipſas, ideſt ipſos conceptus,& ipſasmet diſciplinas, quibus ſunt applicata; hæc enim Græcorum interpre tum ſententia fuit, quæ ſi uera eſt, ordo igitur in diſciplinis acceptus, eſt habitus animi, ſi idem eſt æc ſcientia ipſa, ſeu arscui eſt applicatus,& tüm ſcientia,tum ars, ſecundum Ariſtotelem eſt habitus animi; licet non in- ſtrumentalis, ſed principalis. Si uerò quiſpiam dicat ſententiam illam Craæcorum ueram non eſſe,& logicam tum abiunctam, tum applica-


