Druckschrift 
De hereditate legatove absenti delato, tam secundum ius commune Germanicum, quam secundum legem Franco-Gallorum, et antiquam et novam : dissertatio inauguralis / quam auctoritate et consensu illustris iurisconsultorum ordinis ad veniam docendi rite impetrandam scripsit Joannes Baptista Heinrich
Entstehung
Seite
26
Einzelbild herunterladen

26

erbt den Lebendigen in usu est, omnes, quaé ab intestato deferuntur successiones, ei ipso jure adquiri, si modo certum est, eum delationis tempore vixisse; quae regula minime juris communis esse affirmari potest, jure Romano solo, quan- tum ad nostram spectat quaestionem, indubitate juris commu-

nis vim in Germania obtinente ¹).

Videamus nunc, quae III. in Francia, tam ante codicem civilem,

quam hacipsa lege promulgata

de quaestione nostra placuerint. Jus quod ad absentes spec- tat, in Francia, codice civili nondum promulgato, similis, ac in Germania, conditionis erat. Deficientibus legibus, et hic communi per omnes regni provincias consuetudine receptum erat, absentem mortuum praesumi si a nativitate ejus centum anni fuerint elapsi ²), heredesque ejus praesumti in possessio- nem bonorum, ab illo discedente, relictorum immitti. Quod vero speciatim ad nostram quaestionem attinet, usque in sae- culum decimum octavum, illa, quam nunc adhuc in Germania plerique profitentur, et in judiciis et in scholis obtinebat sententia, qua absens usque ad centesimum annum vivus prae- sumebatur; quo factum est, ut omnes durante absentia usque ad centesimum ejus vitae annum hereditates delatae ei ad- quirerentur, nisi illi, ad quos, absente deficiente, pertinerent, eum antea mortuum probaverint. Quae tamen doctrina XVIII. saeculo, clarissimis illis JCtis, Pothiers et Dumou- lin, auctoribus neque non Parlamento Parisiensi(1719) et

Tolosensi(1723) Bordigalensique(1771) praecedente, ab omni-

1) GLoEEK I. c. p. 291. Nota 96. 2) ICti hanc praesumtiouem ex fr. 56. D. 7, 1. §. 1. C. 1, 2. deducebant.

fr. 8. D. 33, 2. c. 23.