Druckschrift 
De hereditate legatove absenti delato, tam secundum ius commune Germanicum, quam secundum legem Franco-Gallorum, et antiquam et novam : dissertatio inauguralis / quam auctoritate et consensu illustris iurisconsultorum ordinis ad veniam docendi rite impetrandam scripsit Joannes Baptista Heinrich
Entstehung
Seite
1
Einzelbild herunterladen

um edito eruditionis specimine facultatem publice docendi comparaturus essem, in animo mihi erat, absentiae ¹) doc- trinam secundum jus commune Germanicum quam diligentis- sime et accuratissime per omnes partes explicare et, quae inde secuta esset, ratio cum ea ratione comparare, quam codex civilis Franco-Gallorum hac de re obtinendam constituit. Quam comparationem res ipsa postulare videbatur; cum enim jus commune Germanicum omnibus paene de absentia legibus et institutis carens, multis adhuc vitiis laboret: codicis civilis Franco-Gallorum de nostra re praecepta et instituta tam accurata et perfecta sunt tamque certis et sapientibus rationibus et argumentis nituntur, ut certe instar omnium legum sint, quae de materia nostra exstant. Quae codicis civilis praecepta ut accuratius perspicerentur, quaerendum erat, qualis ante codicem illum editum, ejusmodi juris conditio in Franciae terris fuerit, quod equidem hac quoque ratione a re non alienum esse puto, quod et vetus de absentia nsus, qui in Franciae tribunalibus olim obtinebatur, iisdem fere fundamentis nixus fuit, quibus etiam in Germania de absentia fori usus

¹) i. e. couditionis ejus, cujus nec de vita nec de morte aliquid constat. Quare hic non spectautur ceterae verbi absentiae siguifi- catioues, quibus e. g. ejus conditio indicatur, qui eo loco, quo prae- sentem esse res postulat, non adest, aut certo loco, de quo quaeri- tur, domicilium non habet: quorum conditiounum altera ad doctrinam processus, altera ad usucapionis magni momenti est.

1