* 2 jurisconsultorumque doctrina nititur, et quod hoc ipso optime docemur, dum observamus, quibus in rebus doctrina ususque fori et in Germania et in Gallia aut consenserit aut plane discreparit. Dum autem in his rebus indagandis versamur, magis magisque opinio nostra confirmata est, principia, in quibus omnia quae ad hanc rem pertinent, sita sunt, et ea, quae inde sequuntur, non satis dijudicata esse et optime mereri eum, qui ad hanc rem illustrandam aliquid contulerit. Atque primum quidem omnium opus esse nobis visum est, ut inquireremus, quomodo si solum jus scriptum i. e. roma- num spectamus, res sese haberet, ac tum demum exquireremus, qua ratione regulae juris inde proficiscentes Germanicorum observatione judiciorum suppletae et mutatae sint et quatenus, quae eadem judiciorum observatione institutae et expressae repereantur, legis vim obtinerent. Cum autem mox animad- vertissem, hunc laborem majorem fore, quam pro tempore et subsidiis solitaque ejusmodi speciminis ratione, hanc rem accuratius et per omnes partes considerare et deinde, quantum in me esset, ad finem perducere, in hoc ipso autem erudi- tionis specimine unam tantum quaestionem perlustrare institui, qua optime intelligeretur, quanti momenti principia essent, quibus tota, quam supra proposuimus disciplina nititur. Quae- ritur enim „de hereditatis legative absenti, si viveret, „delati adquisitione.“ In qua quidem quaestione tantum abest, ut quae disputaturus
sum, sine ulla dubitatione confirmaverim, ut ea conditione dicta et accepta velim, ut mox ampliori studio ad artem et
praecepta a me revocentur.
In hereditatum legatorumque adquisitione duae spectan- dae sunt res: 1o delatio,
2⁰ adquisitio.


