24
tores ad hujusmodi consuetudinem provocant, imo vero, eam ipsis juris scripti rationibus et regulis ipsaque rerum natura niti, affirmant ¹).
Haec vero, quae protulimus, omnia, non obstare viden- tur, quo minus judex praejudiciis, quibus ductus de hereditate absenti delata aliquando judicavit, aliis similibus in causis con- stet, dummodo ne jus scriptum definitivam litis pendentis de- cisionem praebeat ideoque jura stricta legis interpretatione quaesita nullomodo violari queant; quod vero, et si de jure hereditario probando cum IHollvegio sentimus non ab omni parte locum habere, jam admonuimus, docentes, generalia de probatione doctrinae principia stricte applicando certis con- ditionibus tam absentis coheredibus, quam iis, qui legata vel
fideicommissa ei debent, utique jura quaesita nasci.
II. Contraria doctrina, quae scabinorum Jenensium con- tinetur sententia, perpaucis gaudet fautoribus, nec eam om- nino omnes opinionis, qua ex tunc absentis est successio, sce- tatores sequuntur, quum fere hi omnes, ut successiones, et quidem plerumque ex lege tantum delatas, ordinent, absen- tem, ex quo tempore cura Germanica coepit ²), mortuum prae- sumant; quamquam iis optime convenire videtur, eos doc- trinae illi adhaerere in hereditatibus saltem post praedic-
tum curae Germanicae constitutae momentum absenti obve- nientibus.
Sed quoque refutata ea, qua absenti ex tunc succedi pu-
¹) LEvsER l. c. WESTPHAL. d. Pr. R. Thl. 2. Abh. 51.§. 2. No. 3. Voprlos l. c. et sententia facultatis jurid. Lipsiensis supra trauscripta, verbis„auſs Vermutung der Rechte.“
²) Opinio, qua absenti ex tempore, qua absens esse coepit, succeditur, pro qua sententia certe Analogia legis Corneliae, quam non nulli (e. g. Hellfeld, jurispr. for.§. 1397.) gravissimo scilicet ducti errore, in adjutorium de successione ex tunc doctrinae allegant, nec minus nonnulla alia, quae pro successione ex tunc allegari solent, argu- menta pugnant, paene nullos numerat fautores. couf. KocH I. c.


