Druckschrift 
De hereditate legatove absenti delato, tam secundum ius commune Germanicum, quam secundum legem Franco-Gallorum, et antiquam et novam : dissertatio inauguralis / quam auctoritate et consensu illustris iurisconsultorum ordinis ad veniam docendi rite impetrandam scripsit Joannes Baptista Heinrich
Entstehung
Seite
21
Einzelbild herunterladen

21

redibus ejus eo casu, quo ille rediret aut probaretur, eum, hereditate delata, adhuc in vita fuisse, in id saltem compe- tunt, quo possessores hereditatum, quas bona fide et legis auec- toritate tenent, locupletiores facti sunt: veritate enim probata, praesumtio simul cum effectu ejus corrnit atque corrum- pitur ¹).

Ut vero cognoscamus, quid mortis praesumtione ratione illius, quo nondum ei locus est, temporis spatii, effectum sit: sensum ac naturam hujus praesumtionis accuratius perspicia- mus necesse est. Hac certe nititur ratione, qua neutiquam credi posse intelligitur, absentem, de cujus vita diligenti per- quisitione adhibita, omnis notitia cessat, rarissimam septua- ginta annorum aetatem egressum esse hoc, quod secundum communem consuetudinem sufficit, ut judici fiat potestas nunc, sine ulla mortis probatione, praesumendi absentem non amplius vivere et ex hac praesumtione omnia pertractandi dijudicandique, salva ubique probatione contraria. Quo effi- citur, in praesumtione mortis minime hanc inesse vim atque sensum, absentem ipsa ultima septuagesimi aetatis anni die defunctum praesumi aut potius fingi. Quam ab causam ne quis contendat, illi, de quo agitur, mortis praesumtioni hanc absentem usque ad septuagesimum aetatis annum vixisse re ipsa adnexam esse praesumtionem.

Quae si ita se habent, luce clarius est usque ad septua- gesimum, ex quo absens natus est, praeterlapsum annum, illam plenae et mortis et vitae incertitudinis conditionem, quam jure Romano supra agnoscendam docuimus, praesumtione de morte absentis consuetudine Germanica introducta immu- tatam relinqui ²).

1) GEüEcCk I. c. p. 303. Kocn l. c. p. 225.

²) Hinc et illa, qua ex nunc in abseutis bona succeditur, doctrina sola vera cognoscitur, quum enim vita absentis usque ad eam diem, ex quo mortuus esse praesumitur, incerta sit, hereditas ante hanc ipsam diem delata jure intelligi nequit. c. 4. C. de postl. rev.(s, 5.).