Druckschrift 
De hereditate legatove absenti delato, tam secundum ius commune Germanicum, quam secundum legem Franco-Gallorum, et antiquam et novam : dissertatio inauguralis / quam auctoritate et consensu illustris iurisconsultorum ordinis ad veniam docendi rite impetrandam scripsit Joannes Baptista Heinrich
Entstehung
Seite
20
Einzelbild herunterladen

20

momenti est, ut plura de ea exponamus. Quo magis de mor- tis praesumtione ejusque indole ac potestate in iis, quae sequun- tur, tractare convenit.

1) De hereditatis delatione.

Quae supra de delatione hereditatum, ad quas absens, si viveret, vocatus esset, monuimus, eo vidimus fulta, quod jure Romano neque vita, neque mors absentis praesumitur, sed potius agnoscitur, et vitam et mortem absentis pari modo dubitari posse, quibus congruum esse intelleximus in mortem absentis se fundantem mortem, in vitam se fundantem vitam probare debere; hoc quidem pacto, ut qui hanc probationem adferre non possit, a judice non tuendus sit. Neæ nos latuit, hanc doctrinam, si quidem Bethmann-IIollvegii opinionem de probatione delatae hereditatis adoptamus, non sufficere ad om- nes quaestiones, quae de hereditate seu legato absenti delato oriri possunt, discernendas.

Investi emus igitur, an et quousque in Germania illa conditio, qua et vita et mors absentis peraequc incertae sunt, consuetudine sublata sit?

Ante omnia patet, illam incertitudinem ex tempore, ex quo absens mortuus praesumitur, tum demum desiisse, cum sine probatione verum habetur, absentem mortuum esse, ex quo, quantum ad quaestionem nostram spectat, sequitur, here- ditates, post mortem absentis praesumtam apertas, ad eos

.

solos pertinere, qui, si absens non existeret, cepissent 1); salvis videlicet juribus et actionibus, quae vel absenti vel he-

ditionata loquuntur, quod hac cognoscas argumento, quia conditio existens ad initium retrotrahitur actus, et ante illum, quo mors ab- sentis praesumitur, diem, hereditas cogitari neqpuit. Quare Pfeifferus (1. c. p. 255.) immerito certe illam successionis conditionalis signifi- cationem, etiam iis, qui ex nunc suecedi ajunt, vindicare tentat, con- ditionisi absens non redierit aliamsi curator illo tempore, quo absens mortuus haberi potest, adhuc proximus ei heres foret addens- 1) GEueck B. 33. Abth. 1. p. 291.