17
tia impedimento esse potest, quo minus jura sua exerceant? Certe minime: quamquam enim absens, quod attinet ad bona sibi adquisita, defenditur, tamen haec cura atque defensio non ita extendi potest, ut hac re aliorum jura laedantur aut suspendantur tantum.
Itaque quaeritur, quomodo provocari possit absens ab iis qui, eo deficiente, ad hereditatem vocati sunt ¹). IIaec quae- stio, quod nihil lege cautum est, vix dirimi potest. Cura- torem absentis provocari, quum neque ipse adire, neque ab- sentem certiorem facere possit, nihil juvat. Num igitur forte vocatio edictalis idonea est? Quae si nullum habuerit effectum, hereditas, absenti deficiente vocatis adjudicanda sit, salvo scilicet, absente reverso, restitutionis in integrum heneſicio.
B. Cujus momenti sunt transmissiones— uti vocant — in hac nostra disciplina?
1) Transmissio Theodosiana nihil aliud est, nisi legi- tima substitutio ²), itaque non ad hunc locum spectat, sed ad quaestionem supra tractatam.
2) Transmissio ex capite infantiae hoc, quod iafans infantia mortuus sit, nititur ³). Quare pater, nisi hoc factum esse, probaverit, hujus transmissionis ope hereditatem sihbi adquirere nequit. Quam sententiam qui sequitur, hic fortasse concedat, eum nomine infantis adire posse ⁴).
3) Beneficio, quod transmissionem Justinianeam vocant, usuro probandum est, heredem intra spatium deliberandi aut intra annum, ex quo de delatione certior factus est, mortuum
¹) De iis, quorum interest, hereditatem aditam esse, tractare, hic non est locus.
²) c. un. C. de his qui aute ap. tab.(6, 52.). ³) c. 18. C. de jure delib.(6, 30.).
¹) c. 3. C. qui admitti ad b. p.(6, 9); c. 18. pr. 2. ect 3. C. de 5 P
jure delib.(6. 30). 2


