Druckschrift 
De hereditate legatove absenti delato, tam secundum ius commune Germanicum, quam secundum legem Franco-Gallorum, et antiquam et novam : dissertatio inauguralis / quam auctoritate et consensu illustris iurisconsultorum ordinis ad veniam docendi rite impetrandam scripsit Joannes Baptista Heinrich
Entstehung
Seite
18
Einzelbild herunterladen

18

esse 1). Quam probationem si adferre nequis, hujus transmis-

sionis locus non est.

4) Heredes heredis propter omissam ab eo hereditatis aditionem, ut in integrum restituantur, poscere et ipsi adire possunt, si defuncto impedimentum legitimum aut rei publicae causa absentia obstabat, quo minus hereditatem adiret ²). Quare, qui restitutionem petit, ut probet, necesse habet, illum, impedimento adhuc durante, defunctum esse. Quae certe probatio etiam in absente cogitari potest ³). Attamen inde difficilima quaestio nascitur, ex qua temporis parte restitutio- nis spatium currere incipiat..

Hlaec rei conditio est secundum jus Romanum; jus cano- nicum) nec non leges sacri Romani imperii nihil continent, quod mutet hanc juris Rom. doctrinam. Restat igitur, ut examinemus, quomodo ea, quae ex jure Romano profecta

intelleximus,

II. Germanicorum judiciorum observatione

suppleta aut permutata sint. Judiciorum observatio duplici

quadam ratione juris fons haberi potest. 1) quoad ad veram consuetudinem probandam inservit;

2) quoad lacunas, juris scripti explet5), aut ambiguitates, ex legibus profectas, certa interpretatioue resecat 6).

1) c. 19. C. de jure deliberandi(6, 30.).

4) fr. 3.§. 30. 32.; fr. 4. D. de SCto Sil.(29, 5.); fr. 4. 5. D. de b. p. s. t.(37, 4.); fr. 12. D. de Carb. ed.(37, 10.); fr. 68. D. de acqu. v. omm. her.(29, 2.); c. 1. C. de rest. mil.(2, 51.).

³) Transmissioni ex capite restitutionis in absente locum esse, agnoscit GEuUECK1US l. c. p. 392. in nota.

) c. 9. X. de spons. ad matrimonium tantum spectat.

5) fr. 32. D de leg.(1, 3.).

) fr. 37, 38. eod.