16
heredem et quidem intra tempus agnitionis ratihabere ne- cesse est ¹).
Inde dilucidum est, absentis curatorem hereditatem nun- quam pro absente adire, bonorum vero possessionem agnoscere posse, fungentem scilicet tantum negotiorum gestoris vice; hanc autem agnitionem nullam habere vim nullumque effectum, nisi intra tempus agnitionis sequatur ratihabitio.
Quamdiu absenti potestas est hereditatem sibi delatam agnoscendi, tam din eadem, jure quidem civili ²), porro deferri nequit. Absentem autem eam non adquisiturum esse, morte absentis demum probata, certum est. Usque ad hoc temporis punctum omnia in suspenso haerent.
Aliis deficientibus legitimis regulis, hic principia tantum de hereditate jacente adhiberi possunt. Quae autem de bono- rum possessione, quae furioso datur, statuta sunt, locum non habere, luce clarius est.
Duae tamen hic oriuntur quaestiones, quarum disceptatio summi momenti est, quae tamen paucis tantum attingi possunt.
A. Quorum interest, ut heres sese aut adire aut recu- sare velle hereditatem, declaret, his constat facultatem datam esse eum urgendi; et si intra petendum spatium deliberandi non declaravit, prout eorum interest, aut ut adeuntem aut ut recusantem tractandi ³5). Num vero iis heredis absen-
1) fr. 65. pr. D. ad SCtum Treb.(36, 1.). fr. 3.§. 7. D. de b. p. (37, 1.). fr. 5. pr. D. quis ordo in poss. serv.(38, 15.). fr. 24. pr. D. rat. rem. hab.(46, 8.).
2)§. 6 J. de leg. agn. susc. et arg. h. art. cf. Gaj. III.§. 11. et 13. et UIPIAN XXVI.§. I. et 3. Nobis hic locus non datus est in- quirendi, quatenus principia et regulae bonorum possessionis, quibus, praeterlapso agnitionis tempore, hereditas sequeutibus gradibus ordi- nibusve defertur, eademque etiam intra alienas vices agnosci potest, etiam recentissimo jure Romano vim potestatemque obtinennt, quan- tique sint effectus in hac nostra disciplina.
³) fr. 69. D. de acquir. v. omm. her.(29, 2.) c. 22. C. de jure del. (6, 30.).
10
qu


