8-
et.
15
Hereditates accipiendi vel recusandi jus personalissi- mum est, quod ab ipso solo herede, non ab aliis potest exerceri. Quod optime in perpetuo furioso apparet, qui, nisi suns heres itaque et nesciens et nolens adquirit, sibi delatam hereditatem nunquam adsequitur, ita ut, in furore illo defuncto, heredi- tas iis deferatur, qui illo deficiente, vocati erant ¹)y. Regula modo proposita unicam habet exceptionem in filio familias infante et pupillo infante, quorum loco parens vel tutor he- reditatis adeundae habet facultatem ²).
Strictissime autem hac regula et in hereditate et in bono- rum possessione utimur, excepto eo, quod in priore non solum animi adeundi intentio, sed etiam voluntatis declaratio, sive sit expressa apertaque, sive tacita, ab herede ipso fiat, necesse est ³); posterior tamen, i. e. bonorum possessia et per pro- curatorem agnoscitur 4). Hunc autem procuratorem mandante herede agere oportet, aut si sine mandato negotia gesserit,
¹) c. 7.§. 3. et 8. C. de curat. fur. v. prad.(5, 70.).
2) c. 3. C. qui admitti ad b b.(6, 9.). C. 18. pr.§. 2. et 3. C. de jure delib.(6, 30.).
²) fr. 90. D. de acquir. v. omm. her.(29, 2.). fr. 54. pr. D. de ae- quir. rer. dam.(41, 1.).
⁴) fr. 7. pr. D. de b. p.(37, I.). fr. 3.§. 7. eod. Quomodo fr. 7. cit. abusi fuerint jeti, hic notandum est. Ex verbis enim„nam et absenti et non petenti dari b. p. potest“ probare sibi visi sunt, ab- senti et inscio et invito hereditatem adquiri posse, quum tamen, id quod etiam ex omni verhorum loci citatl locique ipsius nexu atque conjunctione apparet nihil aliud inde probetur, nisi quod te ipsum b. p- agnoscere, minime sis coactus. Obiter mihi hic notandam visum est, a noun uullis etiam contendi, curatorem personam absentis repraesentare itaque illi hereditatis adeundae facultatem esse atque potestatem. Hanc doctrinam falsam demoustrare, vix opere pretium est. Qualis repraesentatio contraria est naturae atque indoli curae bonorum. Curator absentis ea tautum agere potest, quae res admi- nistranda postulat et quae mandatum speciale non requirunt. Guzck l. c. p. in nota. PFEIEFER Prakt. Ausführ. B. 2. p. 247. ff. LEvsen spec. 97. medit. 5.


