14
hibendam, eas hereditatem augere ¹); in legatis vero et fidei- commissis singularibus eadem principia locum habent, quac de fructuum adquisitione ratione illius valent, qui rem sin- gularem bona fidei possidet. lam venimus ad alteram, quam nobis proposuimus, quaes- tionem.. b) Altera quaestio. Quaenam sunt principia secundum jus Romanum de adquisitione hereditatum aut legatorum absenti delatorum, si ponimus, haec re vera absenti esse delata, probatione legibus conveniente certum factum esse?
Quodsi patet, hereditatem aut legatum re vera absenti esse delatum; quod evenit, cum aut hereditas legatumve, dummodo adest, aut durante quidem absentia, defertur, sed postea probatur, absentem illo tempore adhiuc vixisse ²): in adquisitione, quae ipso jure, et in ea, quae per aditio- nem tantum fit, diligentissimae distinctioni locus est.
I. Hereditate ipso jure, et inscio et invito herede, ad- quisita, res nullas habet difficultates. Hereditates legataque ipso jure adquisita in ipso delationis momento in bonis sunt absentis, administrantur a curatore ipsi dato et in heredes ejus transmittuntur.
II. In majori discrimine versatur res illa conditione, qua, nisi aditione, hereditatem non adquirimus. De hereditatibus tantum hic sermonem esse intelligitur, quum legata semel
delata ³) semper transmittuntur.
1) fr. 40.§. 1. fr. 20.§. 3. D. 5, 3. c. 1.§. 1. c. 2. C. de hered. pet. (3, 31.).
²) Qui usque ad mortis probationem allatam vivere absentem praesumi dicunt, hoc in omnibus reliquis casibus ita esse, contendaut oportet.
³) Legato hac conditione relicto, ut legatarius accipiat legatum, hac ex re conditionalis fit delatio.


