Druckschrift 
De hereditate legatove absenti delato, tam secundum ius commune Germanicum, quam secundum legem Franco-Gallorum, et antiquam et novam : dissertatio inauguralis / quam auctoritate et consensu illustris iurisconsultorum ordinis ad veniam docendi rite impetrandam scripsit Joannes Baptista Heinrich
Entstehung
Seite
13
Einzelbild herunterladen

um

13

alterius nomine legatum petit, hune delationis momento in vita adhuc fuisse, ut probet necesse est. Quae si probatio. sicut in absenti res se habet, afferi nequit, legatum onerati est. Sed si quidam legatario absenti est substitutus, qui ipse quoque heres ejus est, eadem est ratio, de qua supra diximus: illum, aut morte aut vita praasumta, legatum ab onerato petere possc.

Iuris Romani ratione habita, coheredibus, collegatariis aut oneratis, poctionem hereditariam aut legatum secum habentibus, quae absentis essent, si adhuc viveret, omnino non cautiones rei conservandae causa adhibitae imponuntur ea conditione, si absens revertatur aut ejus vita probationibus certa fiat, nisi ex illo jam supra citato fr. I.§. 15. D. 36, 3. cautionem legatorum conservandorum causa in eum casum adhibeas, quo oneratus honorati sbsentiae causa legatum retinet, quod tamen multis de partibus dubitari potest.

Apparet autem, absentem vel heredes ejus, si redit aut vita ejus probatur, omnia jura omnesque actiones, quae illi vel illis sesundum hereditates legataque, durante absentia delata, competunt, exercere posse, nisi illis noceat longi tem- poris praescriptio. Qua in re quaeritur, quatenus cohe- redes, collegatarii aut onerati, qui adhuc bona absenti delata proprio nomine possederunt, illorum restitionis tene- antur. Cujus quaestionis responsio simpliciter ex prin- cipiis generalibus sequitur. Si cautio illis imponatur, secun- dum hujus cautionis naturam atque indolem pro omni causa eos teneri dicendum est; sin autem nullam ab iis petas cau- tionem, bonae fidei tantum possessores certe habendi, itaque in id tantum, quod pervenit, condemnandi sunt 1). Quod autem fructus attinet, praecipue notandum est, de hereditatum atque de fideicomissorum universalium fructibus regulam ad-

¹) fr. 25. 26.§. 16. fr. 31.§. 3. de hered. pet.(5, 3.). fr. 45. D. de rei vind.(6, I.)