12
que, eo deficiente, ad successionem absenti delatam jure re- praesentationis aut substitutionis via sunt vocati, IIli autem objicere possunt:„aut vixit absens tempore delationis here- ditatis aut non vixit; priore conditione portionem ipsi delatam in nos transmisit ¹): posteriore autem conditione jure reprae- sentationis aut ex substitutione in locum ejus successimus; utraque conditione jus nostrum majore vi atque potestate est, quam tuum.“ In qua argumentatione re vera tanta inesse
videtur firmitas, ut, qui jure repraesentationis absentis vicem
sustinent eive substituti sunt, coheredes ejus vincant atque superent. Attamen hinc exoritur nova quaedam et certe in- extricabilis difficultas, quoniam incertum manet, utrum illi hereditatem absenti delatam ex suo ipsorum jure, an tanquam heredes tantum absentis possideant, quae quidem res summi est momenti.
Similis autem est ratio ejus casus, qui No. 1. allatus est, si absens nullos habet coheredes, cum, deficiente absente, successores sequentium ordinum simul sunt heredes absentis. Quae omnia tunc tantum incidunt, si de probatione juris hereditarii Bethmann-Hollvegium sequimur: nam qui mitiorem et communem sententiam habent, iis contendendum est, ne- mini, si absens non exstat, ad hereditatem vocato mortem ab- sentis opus esse probare.
III. IIlo casu, in quo quaestio est de legato absenti relicto, quod spectat ad collegatarios, qnorum gratia jus aderes- cendi locum habet, et ad substitutos absentis, et ad mutuam rationem utriusque: principia sunt similima, sicuti ratione ccheredum et heredum sequentiam ordinum sunt exposita.
Attamen hic onerati conditionem paucis perscrutemur. Per se intelligitur, legatum, quo est gravatus, eum solum petere posse, qui jus suum legati petendi probaverit; qui igitur
1) Hoc loco, absentem ipso jure adquisisse hereditatem, ponimus, i- e.
suum heredem ejus, de cujus hereditate agitur, fuisse.


