Druckschrift 
De hereditate legatove absenti delato, tam secundum ius commune Germanicum, quam secundum legem Franco-Gallorum, et antiquam et novam : dissertatio inauguralis / quam auctoritate et consensu illustris iurisconsultorum ordinis ad veniam docendi rite impetrandam scripsit Joannes Baptista Heinrich
Entstehung
Seite
11
Einzelbild herunterladen

11

cum absentem, illa jam temporis parte, qua hereditas aperta est, non amplius in vita fuisse, probationibus illustratum fuerit. Qua probatione deficiente, in perpetuum jacet hereditas; haec- que conditio sanctione tantum legali, praesumtione quadam aut fictione constituta, finiri potest, quam tamen sanctionem in corpore juris Romani non reperimus ¹).

II. Coheredes perquam diversa conditione utuntur, quam heredes posteriorum ordinum. Omnes enim coheredes ad universam vocati sunt hereditatem. Haec regula e natura repraesentationis proficiscitur. Omne jus coheredis eo tantum in ratam hereditatis partem terminatur, quod coheredes ejus- dem vis atque potestatis jure praediti concurrunt cum eo, eaque ex re mutuam circumscriptionem effectus juris hereditarii, sua quippe natura atque indole indivisi et universi, inducunt. Ita- que, qui petit hereditatem, id tantum probet, necessc est, se ad eandem hereditatem vocatum esse, non autem unum solum- que, qui nullos habeat coheredes. Qui, coheredem aliquem exstare contendit, hunc hoc probare oportet. Quae tamen probatio secundum quod supra diximus, afferri nequit, si, coheredem delationis tempore inter vivos fuisse, incertum est. Quibus ex principiis colligas, juri coheredis absentis ipso jure non arcto atque finito effectum esse in universam hereditatem, nisi forte probari potest, absentem illo momento, ex quo coepit hereditatis delatio, adhuc vixisse eamque ipsi absenti esse delatam.

Neque tamen dissimulandum est illud quod stricta principio- rum consequentia, quam veram esse certe dubitari nequit, valde singulari et difficili eventu atque effectu est, tunc, cum coheres absentis cum illis contendit, qui heredes sunt absentis ²) simul-

¹1) conf. infra sub II. in ſine.

²) Certe etiam secundum jus Romanum in absentis bona successio esse potest, cum absentem non amplius vivere, pro explorato habemus, etiamsi articulas moriendi incertus maucat.