Druckschrift 
De hereditate legatove absenti delato, tam secundum ius commune Germanicum, quam secundum legem Franco-Gallorum, et antiquam et novam : dissertatio inauguralis / quam auctoritate et consensu illustris iurisconsultorum ordinis ad veniam docendi rite impetrandam scripsit Joannes Baptista Heinrich
Entstehung
Seite
10
Einzelbild herunterladen

10

tus est, actor se prop iorem esse debet probare!¹): necesse est contendere, eum qui, si absens ad hereditatem non venit, ad eandem vocatus est, a quolibet extraneo eam cum pleno juris effectu petere posse. Sed et ipse absentis eurator he- redesve praesumti veluti extranei possessores conveniuntur et condemnandi sunt, nisi probent, absentem eo tempore, quo hereditas delata est, vixisse, qua sola scilicet probatione jus ex absentis persona excipiendi eis tribuitur.

Si autem cum Bethmann-Hollvegio ²) postulas, ut heres legitimus probet, neque testamentum existere, neque heredem esse propiorem, i. e. se provimum heredem esse, difiicultates multo majores sunt.

Quamdiu enim de morte absentis non constat, incertum- que est, an hereditatem, ad quam, si viveret, vocatus esset, adquisiturus sit nec ne, tamdiu illa sequentibus heredibus de- ferri non potest. Usque igitur ad id tempus, quo cer- tum fiat absentem non adquisiturum, hereditas jacet. Restat, ut hic permagni discriminis mentionem faciamus, quod, quantum ad probationem mortis delationemque ea nixam atti- net, inter illum casum intercedit, quo absens suus heres inve- nitur, itaque ipso jure adquirit hereditatem, et inter illum casum, quo extraneus est heres.

Posteriore casu ad hereditatem sequentis ordinis heredibus deferendam sufficit, probatum tantum esse absentem non am- plius vivere, nec minimum refert, quo tempore vita defune- tus sit absens; qua probatione allata, illum non amplius here- ditatem adquisiturum, certum factum est ³). Priore autem casu tunc demum hereditas ad sequentem ordinem defertur,

¹) Id autem naturaliter evenit, quum in eadem tunc, qua actor, reus constitatus est conditione et in pari causa conditio possidentis melior cst.

2) Versuche p. 362. ff.

3) conf. iufra de heréeditatis adquistioue.