Druckschrift 
De hereditate legatove absenti delato, tam secundum ius commune Germanicum, quam secundum legem Franco-Gallorum, et antiquam et novam : dissertatio inauguralis / quam auctoritate et consensu illustris iurisconsultorum ordinis ad veniam docendi rite impetrandam scripsit Joannes Baptista Heinrich
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen

9

stipulatum est, conditiones stipulationi adjectas impletas pro- bare oportet.

Quum autem plane incertum sit, an absens vivat, nec ne nullo modo jure affirmaveris, hereditatem, ex quo tempore absens erat, apertam, eidem delatam esse: contra omnino incertum est, an ei delata sit, nec ne; quo fit, ut, qui ab- sentis jura exercent nunquam hereditatem absentis nomine vindicent, nisi illum delationis tempore vixisse probaverint. Itaque nec curator absentis ullo modo administrationi suae eandem subjicere potest, cum cura ad ea tantum bona per- tineat, quae certe et indubitate absentis sunt.

Quaeritur igitur, quid de hereditate vel legato statuen- dum sit, si vel heres proximus vel legatarius tempore dela- tionis absens sit.

Quam quaestionem ut bene solvamus, inter hereditatem et legatum distinguendum est, et quod ad priorem attinet, spectare necessc est, an absens coheredes habeat nec ne, quod autem ad posterius pertinet, inter collegatarium, substitutum et oneratum distinguamus oportet.

I. Videndum est autem primum, quomodo res se habeat, si hereditas absenti soli, si viveret, delata esset isque nullos haberet coheredes. Quae res ita demum judicari poterit, si primum significaveris, quid de probatione sentias, quae here- ditatis petitione agenti incumbit. Cum autem alienum ab hoc loco sit, diversas hac de re sententias ea qua decet diligentia perscrutari: sufficit exponere, quae ea conditione, quam tractamus ex hac illave sententia sequantur.

Si communem de probanda hereditatis petitione opinio- nem ¹) sequi velis, qua actorem, si ei cum extraneo lis est defuncti se cognatum probasse sufficit; si autem ab eo here- ditas petitur, qui et ipse cum defuncto cognatione conjunc-

1) Grugck B. 7. Abth. 1. p. 510. No. III Lixon, Zeitschrift für Civilr. u. Proz. B. 1. S. 106. ff.