8
illud extinguere solent, animo quidem fingere, sed re vera praestare non possumus. Vera tamen ratio, quare probatione, jus quaesitum perdurare, opus non est, non tam in eo nititur, quod haec probatio plane adferri nequit, quam in eo, quod jus quaesitum ipsa sua vi ac natura conservatur, vera igitur pro ejus continuatione juris praesumtio existit ¹). Est re vera
juris extinctio illa, qua id, quod e jurium natura manat, tol-
litur, inter quam et continuationem eadem intercedit ratio, quae inter exceptionem et regulam. Longe alia in naturalibus conditionibus ratio est, quae, quando perdurant, non, ut in jure fit, oculos effugiunt, sed optime sensibus percipiuntur, quasque tam certo et directe, quam originem earum probare potes.— De naturalium conditionum continuatione generalem quandam praesumtionem leges minime statuunt ²), neque ex earum vi ac notione hacc continuatio per se sequitur.
Quo concesso efficitur illud, ei, qui hereditatem cuidam delatam esse contendit, probandum esse, illum eo temporis puncto, quo hereditas aperta sit, vixisse. Falsa est igitur sententia, qua, qui ad jus suum confirmandum quendam vivere affirmat, hoc probare necesse, non habet ³).
Inde sequitur, si fr. I.§. 15. D. ut leg. s. fid.(36, 3.) legimus:
„Procuratori ejus, qui absens esse dicitur, si stipulanti
„legati nomine spondeat heres, Ofilius ait, ita cavere
„debere, si is, cujus nomine caveat, vivat, videlicet ne
„Caveatur illo ante defuncto.“
non heredi mortem, sed procuratori ejus ex cautione legatorum servandorum causa agenti vitam probandam esse; id quod plane cum principiis juris generalibus congruit, quibus, cui
¹) conf. fr. 23. D. de probat.(22, 3.). c. I. et 12. C. de prob.(4, 19). Nov. 90. c 6.
²2) couf. SAviGNv;, Recht des Besitzes, 5. Ausg.§. 35. S. 415.
3) LEvsEhR l. c.
——


