25
7
vero, qui hoc negasset, omnino probatione liberum esse,
quamquam jus, quod sibi arrogasset, ex eo penderet, quod
conditio quaedam statusque naturalis certo temporis momento non amplius existeret. IIanc doctrinam non veram esse inter omnes hodie JCtos constat ¹).
Quodsi igitur, ut jus aliquod nascatur, necesse est, certo quodam temporis momento naturalem aliquam conditionem exstare: dicendum est, ei qui jus illud petat, probationem incumbere hujus conditionis, nec referere, utrum positiva sit, an negativa; nisi forte expressa aliqua legis dispositione prae- sumtio juris introducta sit, quae probationem supervacaneam reddat. Quodsi igitur juris alicujus acquisitio eo nititur, quod naturalis quidam status, cujus initium certum apertumque est, usque ad certum temporis momentum continuatus sit, qui jus illud sibi esse contendit, probare debet, statum illum in id ipsum temporis momentum incidisse, jus vero illud neganti, minime probandum est, statum illum prius desiisse.
IIaec ita se habere, ut melius intelligamus, a re non alienum mihi videtur accuratius examinare, quibus rationibus illa doctrina de continuatione jurium quaesitorum probanda nitatur. Ius aliquod existere non sensibus percipi, sed animo tantum cognosci potest ex iis factis, cum quibus juris illius acquisitio lege conjuncta est. Quibus probatis, et ipsa juris adquisitio probata est. Ius autem quaesitum sua vi ac potestate continuatur. Quam continuationem mente tantum complecti- mur, quippe necessariam quandam adquisitionis consequentiam, quae e rebus sensibus obnoxiis omnino percipi nequit. Non est igitur directa de juris alicujus continuatione probatio, qualis de ejus adquisitione adferri potest; indirectam autem
probationem, nullam scilicet earum rerum accidisse, quae jus
¹) LixDE, Lehrbuch des Civ. Pr.§. 242. Note 10. BETHMANN-HoTr- wko, I. c. p. 340. LINDE in seiner Zeitschrift I. S. 94. ff. GERNsLER Arch. f. civ. Prax. 1. S. 265. WEER, von der Verbindlichk. z. Bew. im Civ. Pr. S. 187. ff.


