6
2) talem esse, quali hereditas deferri potest;
3) ad hereditatem sive ex testamento, sive ex lege voca- tum esse.
Quam ob causam quaeritur, qua ratione, haec revera in absenti concurrere, contendi possit. Huc id tantum pertinere, quod Nr. 1° posuimus, apertum est; cum id, quod sub Nr. 30 commemoravimus, in absenti nullius singularis difficultatis sit; quod autem Nr. 20 continetur, in omni homine praesumatur, ideoque ad probationem contrariam pertineat.
Communis quidem JCtorum sententia ¹) haec est: ei qui, absentem tum, cum hereditas aperta esset, vixisse contendat, hoc minime probandum esse; adversario potius probationem incumbere, absentem prius mortuum esse, quam hereditas aperta esset, hucusque enim vitam absentis jure praesumi.
IHaec argumentatio in generali illa regula nititur, omne quod in rerum natura semel natum sit, tam diu durare prae- sumendum esse, donec extinctum esse, certum factum sit, Quae tamen sententia omnino falsa est ²). Est enim eo orta, quod praesumtionem, qua jura quaesita tam diu durare censentur, donec extincta prabantur, falso ad conditiones statusque rerum, quae sensibus comprehenduntur transtulerunt at perperam intellexerunt notam illam sententiam„ei incum- bit probatio, qui dicit, non qui negat ⁵).“— Qua e regula totam de onere probandi doctrinam deducentes, contendebant, ei omnino probationem incumbere, qui dixisset, in rebus, aliquando indubitate exstantibus, aliquid esse mutatum, eum
1) GroEck Commentar, Band 33. Abtheilung 1. Seite 291. Note 96. VoEr Comm. ad pand. lib. 38, tit. 17.§. 16. LEVvSER spec. 95. med. 24. KocH-successio ab intestato. auctuar. II. Diss. utrum absen- tium successio fiat ex nunc an ex tunc. p. 236.
²2) BerhMANN-HortwEc Versuche über einzelne Theile der Theorie des Civilprozesses. Berl. 1827. S. 317.
³) fr. 2. D. de prob-(22, 3.). c. 23. C. de prob.(4, 19.).


