—
3
dum, tantum ejus dissolutio valet, ut infra ea diligentius examinanda esse videatur.
Sed priusquam ab iis, quae mihi praemittenda visa sunt, ad rem ipsam transeam, restat, ut de eo aliquid dicam, quod interest inter absentis conditionem et conditionem ab hosti- bus capti, inter quos aliis de partibus quaedam intercedit similitudo.
Totum illud discrimen in eo positum est, quod absens, dum vivit, plena juris integritate utitur, ab hostibus autem captus captivitate capite deminutus, quam diu non postliminio reversus fuerit, servili est conditione, ita ut, in captivitate mortuo, stricto jure nulla hereditas sit; quae juris severitas lege Cornelia sublata heredibusque ab hostibus capti ea fic- tione consultum est, ut, qui captus decesserit, jam tune de- cessisse videatur, ex quo captus sit ¹).
Ex quo facile intelligitur, ab hostibus captum, in cap- tivitate mortuum, hereditates, quac, ex quo tempore in captivitatem ductus est, apertae sunt, nulio modo acquirere potuisse.
2) Rei ipsius tractatio. a) Quaestio prima. Num eae hereditates aut legata*), quae, ex quo quis absens est, obveniunt, et ad quae absens, si adhuc vineret, vocatus esset, jure ei delata haberi Dossint?
Ut aperta quaedam hereditas cuidam delata sit, haec in unum concurrant necesse est: hunc hominem
1) delata hereditate, adhuc vixisse;
1) fr. 10. et 18. de capt. et postl. rev.(46, 15.).
²) Cum iu hac quaestione dissolvenda unllum sit discrimen inter here- ditates et legata, brevitatis causa, in iis quae sequuntur de illis tantum sermo erit.


