Druckschrift 
De hereditate legatove absenti delato, tam secundum ius commune Germanicum, quam secundum legem Franco-Gallorum, et antiquam et novam : dissertatio inauguralis / quam auctoritate et consensu illustris iurisconsultorum ordinis ad veniam docendi rite impetrandam scripsit Joannes Baptista Heinrich
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen

4

locis¹), in quibus de curatore ab hostibus capti agitur, de curatore absentis obiter tantum aliquid monet. Cum igitur praeter hos locos nihil aliud hac de re reperiamus, illa absentis cura secundum ea principia dijudicanda est, quae omnino de bonorum cura sunt retinenda. Alios quosdam locos, in quibus de absentia quidem agitur, sed re vera nihil aliud continetur, nisi quod ex generalibus juris principiis sequitur, paulo post commemorabimus.

Erant quidem, qui ex jure Romano praesumtionem mor- tis conjicerent, sed hodie inter omnes certe constat, leges id- circo allatas ²) minime aptas esse ad hanc conjecturam pro- bandam.

Quibus rebus efficitur, ut, cum jus Romanum sequimur quemadmodum facto, ita etiam jure concedamus, et vitam et mortem absentis pariter incertam esse, eumque qui ex morte ejus jura derivare velit, mortem, et qui e vita absentis jus aliquod ducturus sit, vitam probare debere, et si utrumque probari nequeat, jura inde pendentia, judici tuenda non esse.

Haec, quae attinent ad jura, quae e morte absentis pen- dent, a nulio quidem impugnantur. Attamen reputandum est, haec jura non ob id, quod de morte absentis nunquam pro- batio directa adferri potest, semper in suspenso manere, sed Romano quoque jure mors absentis indirecta via probari posse, si ab eo tempore, quo absens natus est, majus temporis spatium, quam pro solita vitae humanae conditione, praeteriit.

Quod autem attinet ad quaestionem de vitae probatione aut praesumtione, ad id, de quo specialiter tractamus, illustran-

¹) fr. 15. D. ex quib. caus. maj.(4, 6.). fr. 6. D. de tulel.(26. 1.). fr. 6. D. quib. ex caus in poss.(12, 4.). fr. 1.§. 4. D. de mun. et hon.(50, 4.). fr. 22.§. 1. D. de reb. auct. jud. poss.(42, 5.) c. 3. C. de postl. rev.(8, 51.).

²) fr. 56. de usufr.(7, 1.). fr. 8. D. de usu et usufr.(33, 2.). c. 23. §. 1. C. de S. S. E. E.(1, 2.). fr. 68. pr. D. ad leg. Falc.(35, 2.).

Ca

p