NICOLAI STOPII Nam quis labe caret? ſe ex omni aut parte beatum Dicet, mica ſalis dummodo pectus alat? Eximia eſt virtus condigna ſilentia rebus Addere, mortalis labitur omnis homo Neſcio quæ leuitas hominum temeraria mentes Cepit, pro veris falſa vt habere velint; Vidiſſe affirmant authores quæ tamen ipſi Hic pro comperto non habuiſſe aiunt; Sic ſe ridendos inſulſi ſæpe propinant, uando aliquid magni ſe aſſeruiſſe putant; Illius eſt miſeranda quidem væcordia cæca Se denudantis velct vt ipſe alios: Errari alterius qui fucum obducere tentat, Heu leue iudicium detegit ille ſuum: Atque vbi jam ſeruum pecus hoc in verba alicuius Iurat, eum ſummo comparat ecce Ioue: Omnia quæ effutit puro vt de fonte relata Aſſerit Hammonis, tripode digna magis; Mille crucesq́ue pati mauult huic quàm refragari, Tam temeròè obſeruat verba aliena miſer. Sic rudis inſigni nomen titulo ſapientis Acquirit, mulum mulus at ipſe ſcabit: Sufficit hoc multis barbæ tenus eſſe diſertos, Non opus eſt aſino barbitos arcadico; Sæpe papyriferi canis ardens littora nili Pitiſſat fugiens dum timet inſidias; Gloripeta inflatus laudes qui affectat inanes, Sic facit in libris quos temerare ſtudet; Iudicat vt leuis eſt non intellecta vel vnquam Vix admota oculis, nam bona vitat iners; Fœtet amaracinum redolens ſuibus lutulentis, Fœtidus vnguentum nec ſcarabæus amat; Sint ſuibus ſiliquæ cibus vt decet omnibus& ſit, Inquè volutabro ſint modo iure ſuo; Haud nocet ignauus, neque ſus, niger aut ſcarabæus, Dum cupit ofucio quiſque vacare ſuo; — Semper
Druckschrift
Panegyricvm Nicolai Stopii Alostensis Flandri Carmen : De laudibus diuæ Ioannæ Aragonæ ad Illustriss. & excellentiss. eius filium Marcum Antonium Columnam Marsiæ Ducem inuictiss.
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


