Druckschrift 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Svbtilitate Libri XXI / Ab authore plus quàm mille locis illustrati, nonnullis etiam cum additionibus. Addita insuper Apologia aduersus calumniatorem, qua uis horum librorum aperitur
Entstehung
Seite
598
Einzelbild herunterladen

538 cloriam rei literariæ maledictis conſtare? In trige ſimatertia ſectione, quamuis poſſem abundeè tueri e- tiam belluas ey animam ſenſus effectricem mortem agnoſcere, ex exemplo Plinij de elephantis, exhibitis in ludis Gn. Pompeij, tamen ut uerius& dilucidius quod ſentio exprimam, homo intellectu mortem co- gnoſcit:ſed ui ſenſus pauet ac timet. Belluæ mortua a- nimalia, præſertim ſui generis agnoſcut: ut de delphi- nis, qui filios ſuos mortuos deſerunt, ne d piſcibus de- uorentur: quid autem ſit mors ignorant. quod abun- ſuperius explicatum eſt. In trige ſimaquarta ſe- ctione, ait: Intellectus incipit à corpore ſeparari, er- go priuatio eſt motus? Ergo ad priuationem eſt mo⸗ tus, ſic paulatim morimur, obcæcamur, obſurdeſci- mus, noͤnne iſtæ ſunt priuationes? Quis ferat in- temperies huius uiri? hac cauſa ſequentt ſectioni re⸗ ſpondere indiguum puto, quæ aliquam merebantur reſponſionem, ſi obiectiones ab alio quam hoc calum niatore factæ eſſent. Atq́; præſertim omittere con- uenit, quod etiam nimis patefecimus quæ obſtruſa eſ- ſe oportuit:irritati ineptijs huius uiri, qui male in- terpretatur, peius argumentatur, peßimè concludit. cur tamen omnes præuideant diſceſſum ſuum, id con- tingit, quoniam cogitationibus uehementioribus ali- qui diſtrahuntur, ut non ſentiant minores motus, ut contingit in moletrinis. 309 Non patiar hunc uirum debacchari aduer us ſtudia bonarum artium, aduerſus cultum Dei. Re prehendit nos, qui dixerimus contemplationem pro- ducere iuuentutem. Id primum probo experimento, quo nil ſecurius: philoſophi plerique octogeſimum annum exceſſerunt. Democritus etiam centeſimum, Socrates peremptus eſt anno ſeptuageſimo, quum ni- hil adhuc ſenile ei eſſet præter prudentiam: Cato& Varro ocluageſimum etiam exceſſerunt. Sriſtoteles multis miſerijs ac animi moleſtijs, tamen ſexageſi- exceßit. Hippocrates g0, Cicero cum ſexageſimuũ annum exceßiſſet: uiq; peremptus ſit, tamen cum mo reretur adhuc iuuenilia omnia retinebat, förmam, ha bitum, robur animi, promptitudinem, patientiam ad labores. Idem de his qui in eremo uitam beatam du- cebant, quamuis mille corporis ac uitæ incommodis premerentur:plurimi tamen centeſimum annum ex- ceſſerunt, octuageſimum ſuperaſſe uulgare erat. Eraſ mus noſtra ætate quamuis præter modum laboribus incubuerit, uarijsq́; uitæ incommodis ac animi mole

ſtijs preſſus, ſeptuageſimum attigit: Marſilius Ficinus

octogeſimum. Id uerò etiam ratione conſtat: nam ſi animi triſtitia uitam decurtat,& ut ille dicebat, Spi- ritus triſtis deſiccat oſſa: par eſt poſtquam contra- riorum contrariæ ſunt facultates, ſecuram lætitiam producere uitam& ualetudinem bonam adiuuare: at contemplatio exhilarat animum, ideo etiam uitæ auxiliatur. Ariſtoteles quoque affirmat in contempla tione uitam eſſe ſimilem dijs, talem igitur par eſt eſſe etiam utilem ualetudini. Verum multum intereſt in-

AOCTIO 1. LIBRORVM CARDRANI

ter contemplationem quæ eſt meditatio eorum quæ ſciuntur, tum inuentionem rerum nouarum, quæ ad- modum delectant& uitam producunt:& moleſtiam animi, quæ acquiritur diſcendo, interpretando, cum difficultate: ut mihi nunc calumniatoris intemperies & abſurdas gerras, quas cum intellexeris nihilo eua das ſapientior,& diſceptationes contentioſas, tum ſcribendi laborem:hæc nanq; fateor de uita& bona ualetudine ſubducere. Ob id ſtudioſißimi uel prima iuuenta interiére, ut loannes Mirandula& Longo- lius: aut cum peruenerint, ut quaſi abſque labore contemplatione frui poßint, ualde parum ſeneſcunt. Id etiam in nobis quilibet uidere poteſt. Dum in ute- ro eſſem, matri medicamentum abortiuum propina- tum eſt. Inde fuga, di iam paritura eſſet ſe ſubtraxit: tribus diebus in partus laboribus fuit: ultimò cum ca- put ſolum ſeptem, ut reſerebat, horis promineret con ſilio obſtretricis, quæ matrem ſeruandam ducebat, us extractus ſum, atque mortuo ſimilis. uerum cotra mo rem uini halneo recreatus ſum, ſuxi lac nutricis præ- gnantis: primoq́; menſe peſte correptus: inde aqua intercute, tandem euaſi. Vſque ad ſeptimiũ annum ua rijs ac periculoſis morbis cõflictatus, octauo demum pro mortuo habitus ac deſletus à patre ſuperſtes ſui. Inde in perenni ac moleſta ſeruitute ad annum uſq; uigeſimum uitam duxi: quo tempore, ut referebant, ſenilem quẽdam habitum ac faciem præ me ferebam. Dum uerdò in libertate conſtitutus etiam contempla- tioni operam dedi, tantũ abfuit ut conſeneſcere præ- ter ætatem uiſus ſim, ut nune multis annis iunior ab omnibus quibus notus non ſum, iudicer. Ita ætate re- greſſus potius qudm progreſſus, quamuis etiam in perpetuis laboribus ac curarum iuſtis cauſis non cu- ris multis annis uerſer. Tantum poteſt delectatio con templationis Et quanquam nonnunquam, ut nunc le⸗ ui pollicis dextri pedis dolore tenear, id contigit ni⸗ mia ob ſtudia, dum Papiæ profiterer, ey ceſſationum ab exercitio: quo etiam malo nunc premor, credo ma gna ex parte, quod deuorare has nugas,& relinque- re dulces atq; utiles medicinæ meditationes coactus ſum. Quamuis enim hæc illius deliramèta riſum non rarò mipi mouerint, ubi tamen cogor totum perlege- re, incredibile tædium aſſueto claßicorum, aut ſaltem iucundorum lectioni pariunt. At hic eius liber duo- rum quæ Horatius iubet poëtas præſtare, neutrum præſtat: quo fit ut iam intolerabili moleſtia hos li- bros examinem. Dij in poſterum hanc peſtem auer- tant. Cæterum quod ad illum attinet, dicit multum eſ⸗ ſe imminutum ex natiuo ipſius uigore, perpetuo mor bo torqueri, atque id ego ex tam abſurdo inſtituto coniectabar, nec tamen ob id deſinit probos uiros la- ceſſere, impedire, cenſorem aliorum agere, tenebras offundere? quod malum ſuperirat dices, Tu tameè ſoſ diiſtinxeras inter contemplationem& labores ſtudio ſorum, ut ſic homines tuig conſilijs perderenturè mt-

nime. nam præſtat mori eruditum, e diuini mune- b ris con