pat quod dixerim quata poßit oculus in duobus illis experimentis,& non docuerim, cur non idem aliqua arte auribus uel naribus aut alijs inſtrumentis effici poteſt? Dicam ut illi morem geram: id fit quõd ocu- lus ſyncerè& rectè& ex rectis lineis deprehendit obiectum.
302 Simili peruerſitate iudiciſ exiſtimat uocem
audiri non ex lancea, ſed aere dilabente ſecus lignum,
cum ſi auri admoueatur, minus ſentiatur, tũ etiã ſtri- dor oſtendit eum decipi. Similiter& in Dieſi dimi- dium hemitonij, quod ex his quæ ſentiuntur primum harmoniæ coaptari poteſt. In ſeptima diuiſione reprehendit, quòd ſyringam à fiſtula, chelin& teſtu dmem d oitaνν diſtinxerim. Reſpondebo quod A- lexander Parmenioni. Hic cum dixiſſet, ſi ego Alexan der eſſem, Darij conditiones acciperem: inquit Ale- xander, Et ego ſi Parmeno eſſem. Similiter ægrè fert quod omnia non confuderim, repetens ſuo more: bel lus ſanè homo. 303 Coxporei ſenſus tactus& guſtus: diuini& incorporei ſenſus ey auditus:medius olfactus. Reuo- cat autem dubitationem non leuem: nam Plotinus a- nimam ſentire,& hominem ſecundum illam exiſti- mat. In tertia diuiſtone, alio rũ hiſtorias(Belonij) tanquam ſuas quibuſdam inuerſis recitat. In ſexta ſectione, uide improbam illius inſectationem, pro- feſſus ſum non niſi uera ſcripſiſſe: ibi aio ſi uerum eſt, conqueritur uera nõ ſcripſiſſe me& alieno nomine e de quo dubitare nõ licet, cum ego du bitẽ,& quod falſum nondum eſſe conſtat. In7 ſectione, conatur euertere pulcherrimum inuentum, affirmatq́; dum hæc molitur, ut falſis falſa muniat, cerebrum non in- digere peregrina refrigeratione, cõtra Galenum ex- preße in libro de Vſu reſpirationis, atq́; experimen- tum. Ridiculum deinde cum tribus uerbis ſententiam noſtram ſcripturum pollicetur,& tamen totidem fer me ſubijcit quot ego, ſed neq; dimidium ſententiæ, quam non intelligebat refert. Tãdem adducit bugloſ- ſum, quod potius piloſum eſt quaàm ſpinoſum, e ta- men humidum: aromata ſicca, non tamen ſpinoſa. At non uidet aromata eſſe ſicca. ſed non terrea: bugloſ- ſum uerò in humido craßiore iuxta pilorum ſubſtan tiam aliquid continere terrei, quod cordi confert. quod ſi odorat eſſet, tanto utilius. Sed ueriſimile eſt eſſe:tamen ſub copia humidi craßioris tegi. nam& hoc in boragine agnoſcimus. lta uir hic ad euertendiã omnia bene inuẽta ſolo ductus liuore natus uidetur. 307 Teſtimonia animi ſui depromit, neq; enim malignius quicquã excogitari poteſt. Nugatur uerò in immẽ ſum in ea materia, in qua qui eruditi ſunt, ma ximè fuerunt(ut ita dicam) ſobrij ac breues. Quin & adulator factus eſt: atq; immoderatè omnia, ned
moribus ſuis uel ungue lato recederet. Verùm tot in-
utilibus ac uanis illius diſputationibus(etiamſi ueræ eſſent, cum tamen abſurdæ ſint, rudes& inconditæ) xeliclis uideamus, an in ipſius immortalitatis propo-
ACGTIO 1. LIBRORVM CARDANI
⸗
*ℳ
ſito, quod per ſe tam digni, tam utile atq; iueundum eſt, ut neq; aniles in hoc argumento fabulas ſoleam a- ſpernari, quicquã nouũ, aut laude dignu in mediu at- tulerit? Vno enim hoc cõmodo ſi quid præſtiterit, ue niam tot delictorũ in diſciplinis admiſſorũ, promere tur. ltaq; cum plures de animorũ immortalitate ſcri- pſerint, neminẽ conſtat infœlicius hoc calumniatore ſcripſiſſe. Primum enim palam nõ ſolũ de hominis a- nima eas rationes oſtẽdere, ſed etiãà cæterorũ omniii animalium atque plantarum cõcludere. Deinde eas rationes Platonis eſſe ſaltem primam ac tertiam:at- que in his quod declarare debuerat maxime, tan- quam pro axiomate aſſumi. Sed quia tertia nos uti- mur in libris de Arcanis æternitatis, uidemis an for- ſan recta uia uel ſaltem in hac inceſſerit? Ergo in- quit, ſi anima manet, immortalis eſt: ſi interit, igi- tur in nihilum tranſit, eademq́; ratione creabitur. At hoc etiam infirmius eſt reliquis argumentis, nam idem concludemus de forma lateris& oßis. at re- clamabis, formæ hæ ſimplices non ſunt, ſed ex ma- teria eductæ? Vera dicis, ſed tamen per ſe ſimplex eſt, & neq; incrementum aut diminutionem ſuſcipit iu- xta Ariſtotelem? Dices, ſed ex materia ut prodit,& ut illi annectitur non ſim plex eſt, ſed ex quatuor ele- mentorum miſtione conſtat. At in animalibus hæc ſuf ficere negat Ariſtoteles,& ueritas docet: neceſſe eſt enim eſſe ſpiriti, cuius forma reſpondet elemento ſtel larum. dices ita ſit? tanto magis miſta eſt. Tum ergo e hominis anima ſimiliter ex his prodit? aut igitur anima ſcarabei immortalis eſt, aut anima hominis in- terit cum illo? lta egregium hoc ſuum argumentum e- ius quod declarare debuerat, contrarium plane oſten dit. Poſt hæc ſuo more nugatur illius exe᷑plo, qui pel- lem urſi nondum capti coriario uendere uolebat. cum euim ex eius rationibus de animæ immortalitate non conſtet, quærit quo nam pacto Deus nouè animas creare poßits Sed deterius hoc ipſo eſt, quod tot tan- tasq́; materias hic miſcet, ut etiam ſi eſſet qualis eſſe deberet, non poſſet illas maximo libro abſoluere. Sed ſi talis eſſet, non tanta miſceret, ut nec decimam par- tem concoquerere ſufficiat. Verum cum neque prin- cipijs bonis innitatur, nec ipſe his qualiacun que ſint commodeè uti norit,& neque claßica utatur inqui- rendæ ueritatis ratione, nec rationis ſtructura conne xa ſit ac efficax e turgens, ipſa uerò farrago dißi- dentibus& inconnexts conſtet, factum eſt ut nihil te-
trius legi poßit. Nam nulla ratione ſibi ipſi fidens exi
ſtimansq; ſe alterum Apollinem, quæ cunque illi in buccam uenit, conſcripſit: ut imitatus illud uideatur, quod de Pythagora diſcipuli dicebant æi ⁊is iοx, ut a- mẽtiæ ſuæ non alids pulchrius ſpecimẽ deder it quam hic cùm ſibi placet. Verùm neque illud credatis calo- rem in æſtate fieri ſato, natura enim conſtat. Et quan quam hic locus non ſit huius tractationis, nec æquum ſuo more omnia omnibus in locis rep etere atque con fundere, charitatis tamè cauſa ium uerbum dicam,
idem


