Druckschrift 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Svbtilitate Libri XXI / Ab authore plus quàm mille locis illustrati, nonnullis etiam cum additionibus. Addita insuper Apologia aduersus calumniatorem, qua uis horum librorum aperitur
Entstehung
Seite
589
Einzelbild herunterladen

aænfrpät

Fer ſas eft Su 1

DE SVBTILIT AT EB. 593

207 Inde in hac& ſequẽtibus pluribus, ut etiam antea de plantis uagatur, certa, incerta, nullo ordine, nulla ratione, nullo nexu miſcẽs, eſtq́ facilẽè uidere ip- ſum hac in parte ſibi uideri regnare, ac ut Itali uocat, gongolare. Eſt autem ita gaudio ac lætitia oppleri, ut gurgulio non uideatur poſſe continere,& maius aliquid quam geſtire. ideo maximè torquetur, quod Plinium damnem, cum eiuſdem argumenti libros con ſcripſerit:(ſcilicet multæ tractationis, paucæ ſcientiæ: in multa diuiſos, nullibi diſtinctos: plurima docentes, nihil declarantes: de omnium nominibus, de nullius ſcientia rei, hiſtoriam generalem, à qua tamen fides omnis& certus autor abſit. Hæc illum delectant, hoc genus ſcribendi applaudit. Sed neſcio quomodo tot tantaq́; huc tranſtulerit, quæ ſi ſuſtulit a libris hiſto- ridrum rerum naturalium, certè magnum ibi uacuum relicturus eſteſi repetit, quid abſurdius? Sed hæc ad ip ſum ſpectat, cuius iudicio(adeò ſibi placet) nibil non

rectè ſe ſcribere poſſe putat, quod animo decreuerit. Cæterum cm ſibi tantum placeat, id Ptolemæi ſcire

debuit: Qui ſibi placet, Dei ira dinus eſt. Hæc ille tantus uir, cuius ingenio adedò illuſtri uix alium què-

quam comparare audeam, non hæc dixiſſet, ſi ſibi ip-

ſe placuiſſet. Nos, tantum abeſt ut nobis placeamus, pro his quæ ſcripſimus, ut etiam iraſcamur, noſtraq́

Pplus damnemus quam laudemus: non equidem ob ea

quæ ille inaniter obijcit, ſed quoniam quodcunq; ſci- mus, non noſtrum eſt opus, ſed Dei. Noſtra ſunt fur- ta, cædes, doli, ueneficia, rapinæ,& ſi quis error irre pſerit. Quin etiam Virgilius nonne moriens iußit o-

pus illud eximium, quod uniuerſa poſteritas adeò ad-

miratur, flammis tradi? adeò diſplicuit illi quod alijs tam gratum fuit. Ita Deus illi ut mihi uelim mentem det, quamuis abundare illa ſe exiſtimet opto.

208 Sufficit uidiſſe leones circumagentes col-

lum, ut intelligamus non eſſe uni os: ſed tamen lau-

do eam diligentiam, modò quiſquam quic quam illi in

poſterum credere uelit.

211 Irridet rurſus, quia non intelligit bumidum ſtercus in animalibus, ac copioſum impedire, ne ani- mal bene oleat. Nam ſi ſtercus eſt humidum& mul- tum, totum animal tale eſſe neceſſe eſt, quomodo er- go bene olebit? Ppropterea in Zibetho ſolum pars be- ne olet, imo illius excrementum in Moſcho, quoniam totum neceſſe eſt ſtercus habere paucum ey ſiccum, ideo multum inter ſe differunt modi hi odoratorum animalium. Sed hic uir nihil nouit aliud ficere quam confundere. In ſecunda ſectione, uult eſſe ſudoris ſtrigmentum, cum e folliculo detrahatur. Diximus a- lias totam hiſtoriam. Sed quem lapidem non mouet: ex tamen quam abſurde uir hic oſtendit cicures fieri etiam mures pro monſtro ſed difficillime, ut uix nun- quam tutò tractare poßis: omnia carniuora cicura- re licet ob cauſas generaliter dictas. Ad nos ex Hiſpa

nia aduectos conſtat: non negaui aliunde non aduehi,

uelut& nunc oua bombyeum, quæ tamen originem

primam a calidiore cœlo quàm ſit Hiſpanicum ſum- pſerunt, ita de hoc ueriſimile eſt ob rei excellentiam. Inde morum ſuorum in tertia ſectione non oblitus, ui rus ſuum euomit.

216 Hic malignitatem ſuam ita prodit, ut hæſi-

tans relegerim primam editionem, ne förtè in illa deceptus eſſem. Sed neque ibi erratum. Propoſitio-

nem uniuerſalem doceo, demonſtro, indicoq́; qua- liter intelligi debeat: hic peruertit ſenſum, omittit demonſtrationem& declarationem, inde accuſat, tam fœde ac turpiter ut eius uice confundar& eru-

beſcam. Quid iam amplius apud hunc ſycophantam

tutum eſſe poteſt? Quid deterius? addidit etiam cau ſam, quæ me ad errorem adegerit aſino dignam. Cer te impudentiorem hominem illo nunquam uidiſſe teſtor.

218 Tota illa hiſtoria de ſturione, in tertio ex- emplari emendata erat, quod ea ad libros de Rerum uarietate translata eſſet, quos conſtat(ut dixi) ante ſuas exercitationes eſſe impreſſos, ne quid me ab illo

ſurripuiſſe poßit gloriari.

219 Debuerat conſulere ſequentem editio⸗ nem liuidus hic, inueniſſet(tametſi etiam ſine il- lis uerbis aperté intelligeretur me, de motu pro- greſſus loqui) hæc uerba: De motu progrediendi loquor, unde illæ tot declamationes hoc uno uerbo

ſublatæ ſunt. b

220 Dicit nullas eſſe cauſas numeri uel formæ ſtriarum. Primum(ut dixi) ſuperius, aut quædam cer tum habent numerum abſq́; operatione. Deinde hic è tribus unum recipiat oportet, aut ut naturam inarti ficioſam faciat aduerſus Galenum, Ariſtotelem, om- nes ſapientes& experimentum: aut ut meliores red- dat rationes,& nos illi libenter ſubſcribimus: aut

quas nos adducimus, optimas eſſe patiatur? quod cum

liuore ductus nolit facere, refugit, manifeſté dices, naturam fortuito conſtituiſſe quæcunq; non ſunt ope rationis gratia. At hunc uirum oportet in libris de Ea to exerceri à nobis editis, ne more ſuo omnia transſe ram ubiq;,& ex materia unius libri decem facid gar- riens inutiliter. Ibi inueniet etiam undas maris apud Deum numeratas ac mẽſuratas. Sed non eo modo uul gari, quem ille ſolium forſan ut pleriq; nouit.

2²2¹1 RKeprebendit qudd dixerim monſtra plura eſſe in mari. dicuntur& monſtra ob raritatem, quia

aliquid monſtrent, licet naturæ non noua:& etiam

uera monſtra ibi ſunt, ob generationis& uitæ tuendæ

fäcilitatem, uelut in aluo materno. 22³3 Admouet catulos mammis raro exemplo:

nam mammas habet, quod pluribus piſcibus commu-

ne eſt, 4deò ut neſciem quid magis in hoc homine de-

mirer. Obĩjcit in tertia ſectione, quod uituli marini

tanquam rei nouæ, atque Indici maris mentionem fe-

cerim: fateor, non ego obiter incomperta pro com-

pertis, ut ipſe facit, in medium attuli. Satis enim con-

ſtat uel ipſo amico ſuo Rondelletio teſte, longè alium Eee 2