R eſſe ſecu nMaumci mis manadamſ ſmms 140 u e euntim
re d Eddrus qi unus ainu
* 3 4 Tuo pe ſcu tact um hetr:ʒau
durusrala epm upa er ennerſumii auſſct, mam
urrs 1a u‿⁴ en rA. r tuun ue Aor r
DE svBTIELITATB. 585
De ſparto uideram quantum à geniſta differret
apud Mathiolum,& tamen ueru fateor, oblitus eram emendare. In tertia editione, nunc reuocato in memo
riam errore, emendaui. ita nullus liber tam malus eſt
quin ex eo aliquid utilitatis ab amatoribus ueritatis ſubtrahere liceat. Sed ibidem& ipſe maiore ignoran tiæ& obliuionis lapſu decidit, fato(ut dixi) calum- niatorum meorũ non uulgari. Cum enim paxar lapi
dem dicat, noluiſſe inter lapides recenſere, non memi
nit tamen illum eſſe quem in centeſima duodecima exercitatione delmeauit: ſeu lapis ſit, ſeu Cerui lachryma.
160 Nugas agit meras niſi cum uenarum aper
tione agit, ſunt enim uera& experta,& ratione conuenientiaJ. b
162 Non eſt napellus, tox ium illud: iam à Ta- xo diſtinxeramus in tertia emendatione.
167 Platanos plures uidi Edinburgi, atq; dupli ci miraculo, quòd ubi nullæ fermè ſunt arbores, ibi ra rißima ſit frequens. Et quæ cœlo feruenti,& iuxta aquas uiuere ſolet, quaſi transuolauerit& ad Scythi cas regiones peruenerit. Singularis autem frma
eßicit, ne falli potuerim, nam uideas plantam uitife-
ram, aut uitem plane arborem& erectam. Cæte- rum quod magis mireris, ne unum quidem arboris ge
nus aliud ibi uidiſſe me memini: prope autem aliquot
Prunorum. Nugas Græcorum, quibus credidit Theo-
phraſtus, non ſemel aut rarò perperam Theophraſti
appellauit. Nam& in 170 quæ accuſat, ſumpta ſunt ex illius autoritate in primo, cap. 16. de hiſtoria plan tarum, cuius uerba ac ſententiam non ego, ſed calum niator, dum mea eſſe putat, irridet. Minutiora de Dra cone prætereo.
171 PFruticem non ſic intelligo, cùm neq; cucur bitam:nam a uita, non magnitudine appello. Nec mo derari ſignificata abſurdum, cuùm ipſi ueteres in eis conueniant.
172 Nugas agit. nam neq́; quod imponit, dixi: neq́; ſi dixiſſem, ſufficienter reprobat. Ita me ſuperi
ament; ut magis me fatigat perperam accuſando, qudm ſi recte contradiceret. Mud præterea intole- randum, quod quæ in ſecunda editione emẽdata ſunt,
quæq́; ut ipſe poſſet arguere, à me didicit: peßimus hic, tanquam extent redarguit, ut qui legant, putent me illius monitu cõmutaſſe. ita duplici dolo nos præ- uertere nititur: nam non uidiſſè ſecundam editionem,
cum ipſe iam conſultò, ut intellexit me iterum uelle
edere, triennio hunc librum ſuppreſſerit, ueriſimile
omnino non eſt. Hinc illæ impudentis exclamationes,
quid acturus eſſet ſi erraſſem? nunc cum adeò excla-
met ſine errore, indicium eſt manifeſtum, me nullibi,
uel minimo lapſu aberraſſe. Sed tamen hic uir profe- ctõ eſt egregiè malus. De Lithoſpermo acruſet prius Plinium quam me, quem tamen adeò collaudat.
173 Licet cauum euadat ex aduerſo curuum, at pondus non trahit aà ſe ut ignis, non contendam
rationem meam eſſe declaratiuam: ſed neq́; ipſe ſuſ- ficienter reprobat. Eſt autem officium boni accuſato ris aut reprobare ſufficienter, aut longè ueriſimilio- rem cauſam aßignare. b 8 176 Plus eſt humidi in folio perſici, qndm in fru ctu:primùm aquei, nam& in fruclu dum eſt aquets
ut omnes fructus uireſcit. Deinde quia hoc conco qui
tur, indies illud exhalat,& reponitur aliud eius lo- co: quõd ſi non protmus exareſcit,& fit folium fa- uum. uides hominis ruditatem natiuam aut uolunta- riam. Nullum eſt folium plantæ, quod non exceperit quadruplo plus humidi ab initio ad caſum quam pon deret. In ſecunda ſectione, euenit id ei quod Auerrois de Moſe(ſed ei licuit) dicebat. 177 Non minus nugatur in hac: ſed de arundi- ne cum careat matrice, nõ ſolida eſt: qudto enim ina- nior, eo magis caret lachryma, ita comprobat dum re prehendit. De ſambuco, quantitate abundat matrice, ſubſtantia autem media eſt. In quinta ſectione, ob- iſcit nobis lackucam, adiantum, aliasq́; plantas, ratio nem finis, quod nõ ut in animalibus ad operationem inſtituta uideantur, quare nec certo numeros Cur er- go pentaphyllon& trifliũ, atq; aliæ plures? Quod ad experimentum, dicimus rationem numeri in perſe ctis ſtare& eſſe exquiſitißimam:in nonnullis eſſe cir cumſcriptam, ut in canum geſtatione, nee ſic ſolum, ſed e præter id quod intra certos numeros incertis etiam numeris ſit. qui uariant ob uarietatem ſpecie- rum in eodem genere. Sicut uidemus de caulibus capi tatis,& braſßica& crambe, idem de laclucis, atq; a- lijs:terra enim& cœlum non euicta mutant hanc ra tionem. Recté plures dixi, non duos: nam in eadem planta plurimum maſculorum aut ſœminarum, aut utrinq; ſexus uis& ſubſtantia meſt, quod facils ex uerbis ſequentibus poterat intelligere. at ipſe gram- maticum purum agit. b
Simili ruditate reprehẽdit ea, de quibus reprehen di meretur, quòd non intellexerit aridum comparati ue dici, tametſi pingue quæ unicum tantunn emittit 5 lium. De ſtipite lit:gat pediculus ſt magnitudime, eſ= ſentia ſtipes eſt, quod pars principalis ſit plantæ. De- cet autem in hac trackatione quæ ad eſſentiam perti- nent, præponere caſibus. Pingue ſiccum admiratur:li gnum ſanctum reſinacea omnia ſiccant,& ſerò ardẽt nutriuntq́;. Elleboro non ſunt plura eõliasſit ita. ſit u- num in plura diuiſum, nihil ad declarationem meam. In quinta ſectione opponit myrtum& laurum, hæ di uerſis locis ac regionibus& quocunq anni tempore fructũ habere poſſunt, non tamẽ ſemper e ubiq; ha bent. deficiutur ut pleraq; natura cœli e ſoli. In lau ro Alexandrina ſtat ratio generalis, cui adijcitur ut plerunq; naturæ prouidentia fieri ſolet, alia utilitas ut ſubſternatur& fulciat, ſed quod ſubſternitur ei cui ſubſternitur, nõ eſt tutelæ, ſed alij: folia enim fru⸗ ctibus, non hoc folium huic fructui à natura muni- mento creatur.
Pe


