D E nos profundißimam rationem aſſumptioni declara- uimus: nam illius exemplo,& Euclidis, tum Galeni duabus lineis in methodo totam rationem librorum
cõdendorum uenati ſumus: nec Ariſtoteles eam neſci-
uit, nec prætermiſit, ſed in eo adeò obſcura eſt, ut nun quam ex illis operibus quiſcquam illam, etiam ſi n- ceus eſſet, exppiſcari poßit. Tria enim ſunt genera de- clarandi, rectum mathematicorum, diuiſiuum Gale- ni,& participans ſeu reflexum, quod eſt omnibus dif ficilius Pptolemæi. Quamobrem cum in omnibus uno ex his uſi ſimus, neq́; uolentes errare potuimus, niſi ſi qua aſſumpta eſſent, quæ uera non eſſent. In quo dili- genter cauimus,& experimento ipſo,& conteſtibus & ratione rurſus in ipſis aſſumptis,& quòd omni- bus maius eſt, nihil tanquã quod ſit, ſed eſſe poßit, aſſu mendo. vt non dicamus quicquà ſimpliciter, ſed quo- niam ita eſt. Hoc enim neceſſarium e ſempiternum, eſſe autem fortuitum fallaxq́;⸗ firmatio. Mathemati- ca uerò illa figura nihil arguit, niſi mſaniam. Sed ne uerbis illum ſolum damnare uideamur, exponamus id quod propoſuimus(nec ab occiduis radijs, hæc au- tem in mitio ſexti libri)ubi ex oriente uapores maris Nin terram deferuntur, concoqui poſſunt oriente ſole, qui moderato calore ſenſim cogit& attenuat: inde uſq; ad ueſberam humor ille commiſtus temperatur
purgato acre:at ſi dicas, in Hiſpania, exempli gratia,
uapores è mari delatos ueſpertina hora concoqui poſſe? oſtẽdimus ex nimio feruore ſiccitateq́; ſolis oc cidui exuri terras, non concoqui humorem. Sed nec a matutino, cum nondum à ſole ſint educli. Sol enim impellit,& aërem,& uentos& uapores ante ſe, non ſolum eleuat. Vt autem huius rei duo habeas experi- menta clarißima, ſi terram ueſpertina hora, dum ſol
uiget irrigaueris, areſcent omnes plantæ ob cauſam
dictam. Quod ſi id ubi iam ſol deciderit agas, matuti-
no demulcente luxuriant plantæ. Rurſus ſi aream ex
occidente plantarum delicatiorum ſeras, ſeruabis: ſi ex oriente nunquam, quod occiduum ſolem excipiqt, orientem non uideant. Ita hic egregius uir, quam uti- litatem præſtet humano generi cum ſuis ſophiſmati- bus intelligitis? quam mneptè interpretetur cognoſci- tis? Sic& ubi adeò amens eſt, ut accliuis& decliuis diſcrimen intelligere me non putat, pondus ſententiæ euertit:ob accliuitatem deſcendit aqua, per decliuita tem deſcendit. Sed putat nos ut ipſum temerè conſcri pfiſſe hos libros. At dignus erat cui nihil reſpondere- tur, ſed maluimus poſteritati conſulere.
100 Puteum illum, ſi ſuo periculo experire-
tur, intelligeret quatum interſit inter peripateticum
ſophiſtam clamoſumq́; litigatorem, ac uereè ſapien- tem, qui res ipſas tractauit, principia nouit, medita- tione non garrulitate expendit.
101 Hic ſepia noſtra inuenit quod quærebat, ſci
licet rem ad rauim uſq; litigioſam. Quis enim docuit,
in tertie ſeclione uinum& uam per minima miſce ri, cum in qualibet parte deprehendatur utrunq́; ſen
SVBTILITATE.
579 ſu:ſenſus autem eſt certus index ſenſilium, ut habetur octauo Phyſicorum, ubi negat dari hos motus, qui ſen tiri nequeant. idemq́; alibi teſtatur. Vinũ aquæ ſuper- fundi debet, ut pars ſuperior umoſior ſit, quæ ha ta
petit imum uentriculi.
GA p. 23. In é decipitur, olei déſius eſt e& tenuius, nec paru rore. Elaboratũ enim pluribus menſib. mul tis inſtrumentis, ros in aëre unica nocte. ideo uides ho minem neſcientẽ prorſus quid garriat. In duodecima butat, rurſus fieri poſſe miſtionẽ ueram abſq́; genera tione, nec animaduertit declarationem, quæ generali ter concludit:experimentũ etiam de linteo, ubi neceſ ſe eſt, partes nõ eſſe uerè miſtas. Simili ruditate uult ab igne fieri poſſe: ſemperq́; ſupponit quod probare deberet, quodq́; falſum eſt. In tertiadecima rurſus homonymia decipitur, aut decipere conatur. Ariſto- teles de miſtione cõmuni loquitur, non de ea, de qua nos declarationẽ adduximus: ubi una ſola forma cor- poris. Laborat præterea in quartadecima ſectione, in duobus primũ, quod lapides uiuere affirmem, clmm ponam in illis formam elementi dominantis: at non in uiuentibus pono eam, ſed miſtis, quæ(ut dixi) non ſunt uerè miſta: nam ſic uiuerent, ſed per craſim, aut aliter facta. Secundum difficilius eſt, quomodo cada- uer à planta e os in cadauere à carne differat? De metallis nugatur, nam uiuunt ut dixi. quomodo ergo tot fatuitates ſtruit de plibo e auro, cũ ſint ſicut cu niculus et equus? Sic de magnete: at de cadauere dico, quod talia fuerunt uerẽ miſta:& licet amittat anima, remanent tamẽ miſta, non tamen animata:& ideo pa
tet, quoòd ſunt quatuor genera miſtorum,& ſunt om
nia terrea uel aquea:quia ſunt grauia. operatio enim facit cognoſcere formam. Quod autem aliqua ſint ca lida, aliqua frigida, falſum eſt: omnia enim ſunt per ſe frigida, niſi ab igne, ut calæ:potentia tamen ut ſubij- ciuntur actioni caloris naturalis, diciitur humida uel calida, uel amara, uel detergètia. ſtultũ eſt autem cre dere, quoòd ſint talia actu: ſed ut limus igni expoſitus: at dicit, Videmus tamen quòd forma ligni eſt, alia à föͤrma calcis:dico quòd non niſi paßiue, nullam enim retinent qualitatem actiuam, niſi elementi, quod de- claratur. At mirum eſt tot eſſe graduss at magis mi- rum eſt in cœlo, quod apud peripateticos eſt, qualita- tis expers eſſe lõgè plures. In quintadecima forma ge neratur uerè, quia materia præfuit, ſi æterna fuit? di- cimus tamen compoſitum generari ſeptimo primæ philoſophiæ, quia non fit in materia res, ſed ex mate ria. Sicut ſphæra fit ex ære,& non in ære. Et etiam quia forma ſi generaretur ex forma, non miſta mate- riæ diceretur forma generari, ergo ſi ex compoſito fiat compoſitum, generari diceturè Sed tamẽ hæ ſub- tilitates, ut pleræq́; aliæ, quæ in uerbis conſtant, pa- rum ad rerum notitidà momenti afferunt. ſcimus enim (ut dictum eſt) quod ſola forma uerè nouiter genera- tur. lta Philoſophus magnas errandi cauſas dedit. At
in augumento alia etiam cauſa eſt, förma enim quæ


