——
7 uncam ſun dennus gerinn 4 eyr tiſee / nm ſe umar ur ueme n eh
rul aun
21 Ktsilucmi G
2 * 8
— 330,
DE SVBTILITATEB. 573
cluſa anima creditur mortalitatem expleuiſſe. Hic ad emphaſim intercluſus aptius apponitur, qua ſi inclu-
ſus diceretur: quod enim undiq; intercluditur, inclu-
ſum dicitur: at intercluduntur anintalia& aqua, in- cluduntur terra ac lapides, poſtquam ad has quiſqui- lias deſcendere oportet.
33 Aconitum non mouetur, ideo metam non ha bet:non enim lædit, niſi(ut ita dicam) uolentes.
34 Argentum uiuum frigidißimum, ubi deſtille
tur, quia terreum eſt, fit igneum, ſicut e later. Sul-
phur eſt acreum, quia ex humido cõcocto conſtat(ut
dixi) de quatuor partibus deſtillationu, quas elemen ta uulgus uocat, non quòd aer ſit in illo. Corripiun- tur ſenſim, ſicut& ſol ſenſim uolat. Hoc mihi pro- prium eſt, multa paucis,& quaſi contraria ſemper declarare. Senſim nobis uidentur hæc fieri, quæ ta- mẽ magnis progreſibus fiunt. Sufficiat admonuiſſe, & quia libri noſtri his pleni ſunt, præteribimus.
35 Terram quæ apud nos inuenitur ſynceram communi exiſtimatione, quæq́; optima eſt, nam ſo⸗- lum ut matrem ad generationem cõcurrere diximus, caloreq́; ſolis cõcipere pullam eſſe aio. Synceram ubi ſit neſcio, quare nec qualis ſit: tu uis mecum conten- dere de his quæ experimento decerni nequeunt? ego nolo. Tu tibi uictoriam de re nulli uſui futura, atq́; om nino incerta talibus aſſuetus auferto. Sit alba, ſit uiri- ridis, ſit nigra, mea nibil intereſt. quam neq; oſtende- re potes, ne declarare quidem quòd talis ſit.
36 Bricam in libris de Rerum uarietate, qui ante tuos commentarios editi ſunt, appellaſſe me con ſtat, quamuis non minor ſit lapſus metus in hoc quam Nin illo, neq; enim adeò certum eſt. At ego, ut Galeno obſequar, de nominib. non cõtendo: modò de re quam ſanè docemus conſtet. Tu modõ uel leporem, quod ea lepores ueſcantur appellato? per me licebit.
37 Neſcio quid cauſcæ ſit quod cum loci excita uerit, uerbaq́; quæ antecedunt recitauerit, omiſerit quod in rem facit? Nönne ſtatim hec ſuccedut, àaei Hucda d! woici vunra, Jia rd unala Ava xyòs Aoo zev yεν. Nöne hoc eſt, conſpicuũ non eſſe ſolem, imò noctem obduci ob altitudinẽè terræ ad Arctũ poſitæs cùm antea iam dixiſſet, ex eminentioribus ad Septen- triones locis uberrimũ concitat aquarũ fluxum:ibiq; paru proſunda eſſe maria, cum alibi in gurgites præ- altos effundantur. Neſcio certẽ cur uelit cum infamia ſua hoc adeò manifeſta dißimulare, ut alteruter no- ſtrum inſanire uideatur? Sed hæc nimis. Inde neſcio quomodo etià terræ rotunditatẽ exactam à Philoſo pho comprobatà, à Ptolomæo declarataà, commẽètus, quid de montib. ac uallib. conatur infr ingere: uelut ſi quis dicat, turris præaltæ ſuperficiẽ non eſſe æqualè, quod ei pulex inſideat: at montes ad terræ magnitudi nem comparati, tum ualles non maiorẽ obtinent pro- portionem. hoc ipſo detegit ſuam imperitiã, ut nõ ui- deatur artium penetralia iugreſſus, ſed in limine ipſo cõſediſſe. Sic ubi ego ptopoſui altitudinẽ M. miliario-
rum, ruditatem rurſus ſuam prodit. Nam hoc propo- nitur ſe tuendi Ariſtoteli, non quòd ita eſſe poßit,& tamẽ uel ſic conuincitur, ita peripateticus ille noſtra ſepia dignus, nihil nouit niſi adlatrare. Et ob id ipſt admirabilis uir uidetur, cum neuter declarationẽ no- ſtram intellexerit. Vnu uerdò rudibus argumentũ eſſe poteſt, illos nõ attuliſſe quicquã ad rem, quod nullibi quicqu commutauerim. Extremæ enim demẽtiæ eſ ſet, ſi adduxiſſent: uel nõ reſpondere, ſi inualidum: uel non commutare, ſi firmum: uoluiſſeq́; cum integrum eſſet, mihi præſentibus& poſteris ſatisſacere pertina
cia(à qua omnino natura& inſtituto procul abſum) omnes fallere, quod improbißimi eſſet hominis:&ꝙ
pperare poſſe, quod ſummæ amentiæ ſoret.
39 Blemento præcipue quatuor cõueniunt cô- ditiones, puritas, magnitudo generationis, principiis ex loci neceßitas. Puritate ſeu ſimplicitate, ex equo fermè omnia hæc tria ſunt: terra, aqua, acr. Loco ter ra maximè eſt elementum, quod centrum mundi ſit: magnitudine aër: aqua neutro fermè, nam locus cum
ſit inter aörem& terrã& incertus, quaſi nõ explet
elementi conditionẽ: multo minus maęgnitudine, cum uix ſit ex trecẽtis millibus partibus una ipſius aëris. quis ergo audeat eã cum aëre coniungere, ut molẽ ha bere& ipſa dicatur, cuius ſit tã minima portio? At ge nerationis principio maxime eſt elementu, nà aèr ge nerationis principiũ eſſe poteſt, pars nõ eſt terra neu tro modo. Licet.n. ſit in generato, eſt tanquã uas. Vas autem naturæ modo, quòd undiq; peruium eſt, non artis. Indicio eſt quod in aqua ſine terra multa naſcun tur, in terra ſine aqua nihil penitus,& multo minus qudm in igne. Et ſi genitum inſeratur in eam interit. Et hæc eſt cauſa neceßitatis mortis in animalibus& ſtirpibus, cum uas ipſum exinanitur. Terra enim u- traq; priuatione uitæ inepta omnino eſt, cum& colo ris cœleſtis& humidi elemẽtaris prorſus ſit expers, adedò ut hac ratione non mereatur elementum dici. Quodlibet igitur horum trium communi ratione ſim plicitatis dicitur elementum:de alijs tribus& non eſ- ſe elementum er eſſe,& maxime eſſe dicitur. Veluti etiam terra gen erationis principio non eſt elemen- tum:magnitudine uix eſt elementum, loco maximè e- lementum. Hæc omnia ſub illis paucis uerbis non ſo-
lum continentur, ſed ex declarata ſunt in proximis
uerbis. Qui modus ac uis cum ubiq; ſeruetur, multis difficultatem peperit cum admiratione, at ipſe cum
non aſſequeretur ſenſum, uel proprio ipſias teſtimo-
nio cur auſus eſt contradicere? tantamq́; operam lu- dere:? Hæc igitur pro omnibus alijs dicta ſint locis, in quibus ille contradictiones annotauit. Nam e Ari- ſtotelis phraſis eum docere potuit, quæ ſimili arte conſtructa eſt, quam ſi ex uerbis ſolum expendere ue lis, nulla locus contradictione uacabit, nec etiam in ſa cra pagina. 40 Simili lapſu cadit cum proportio non ex- ceſſus debeat conſiderari, maioris autem quantitatis Cee 2 portio
2 4


