Druckschrift 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Svbtilitate Libri XXI / Ab authore plus quàm mille locis illustrati, nonnullis etiam cum additionibus. Addita insuper Apologia aduersus calumniatorem, qua uis horum librorum aperitur
Entstehung
Seite
572
Einzelbild herunterladen

572 ACTIO I. LIBRORVM CARDANI

lux oculi. Qui enim diu in tenebris uerſantur, partem uiſus amittunt. Sic mortem natura.

20 Tria ſunt principia miſtori, ſed duo tantum præbent qualitatem, ſcilicet cœlum& aqua.

21 Ignis miſcet corpora, id eſt, iuxta apponit, ut in cumulis hordeum cum frumẽto, ſed ſubſtantias ſe- parat: corrumpit enim, non ergo miſcet, id eſt, ue- re. Bcce ſuam contradictionem. Ita hallucinatur ſem- per in duplici ſignificato.

22 Sicut& illud, quatuor ſunt elementa, id eſt, partes qualitatibus elementis ſimilibus, ſed non extre mo in miſto, non elementa quatuor, cùm ſint tria tan- tum:nec uere ſimilibus, ſed iuxta Ariſtotelis opinio- nem:nec elementa, cumm non habeant frigiditatem ex- tremam, nec calorem actu. Animalia quæ crudis carni bus ueſcuntur, breuis ſunt uitæ, ob imcommoda quæ patiuntur, non ob uictus rationem: na cornix&cor- uus etiam ipſo teſte, diu uiuunt.

23 Cœlum habet qualitatem, quæ apud nos uo- catur caliditas, ſicut lux in urceo, alterius modi eſt in pariete: nec ibi eadem patitur,& eſt(ut ita dicam) qualitas uiuifica, ficut calor humanus eſt in uipera ca jor exitialis. Non eſt ergo differẽtia tanquam homo- nymi, ſed ſolum ratione ſubiecti. Qualitas tamen ip- ſa eſt eadem. ic frigus in aqua gelu generat, in oleo

concretionem, attamen quali tas principium eſt non expers qualitatis,& Peripateticorum cœlum. Pyrau ſte non generantur in igne, ſed in excrementis. Ignis enim tollit uim caloris cœleſtis, quæ eſt humida. Agẽs ſiccum non generat in humido, quia ineptu eſt pror- ſus natura. Ad fabulas cõuertitur. Pulli non excludun tur à cinere puro: à fimo etiam in noſtris regionibus excludi poſſunt, ſed fallax eſt: tamen experiri liceret: d einere nunquam. Omnis calor motu indiget ad con ſeruationem, quia non niſi à cœlo: cœelum autem mo- uetur: quod autẽ motu indiget, aſſumit. In ſeminibus eſt calor potẽtia, ſuo tempore fit actu,& exedit cum pabulum non inuenit,& etiam auxilio aeris. Diſpar comparatio, ſi homo non haberet calorẽ, qui a corde influitur, refrigeratus incaleſceret: ita nec aqua re frigeraretur, ci habeat unde peStat. Aèr ex aqua gi gnitur propter neceßitatẽ, quia ignis nihil generat: dixi autem elementa eſſe hylæ proxima,& quaſi non entia. Nec clarii eſt, an ſolus uapor generetur, nos au tem in rebus quæ ſunt exigui momèti, nec adeò perſpi cuè communẽ opinionem ſecuti ſumus, ne uideremur uelle interturbare ſtudioſos, docere. Deniq; quæ- rit quid illud ſignificet inanis? av:s fuit ut reor hic hypographus. Diuinauit inaniter multa te hĩc effuti- turum, quod e feciſti, cum integrũ eſſet lecta ſecun- da editione uidere naturalis, pro inanis. 23 De hilioſis uidetur mihi puer in medicina.

videat Galenum quinto de Tuenda ſanitate. Eſt enim

illiius inuentum. 26 Nulla illarum comparationum eſt ad pro- poſitum: nam cauſæ illæ licet habedt diuerſos modos

producendi, in principali tamen ſunt una, at in gene- ratione non eſt diuerſitas modoruũ, igitur principium eſt unũ omnino. Deinde declaratio illa probat, quòd generatio hæc non ſit cauſa materiæ. b

27 Non a frigore perière, ſed à calore imminu- to. Dicit non uidiſſe apud me declaralum, quare mo- tus æſtiuum refrigeret aerem: non quod dictt ille, ſed quoniam calorem ex ſe non habeat, ſed ſolum a radijs ſolis, motus non recipit impreßtonem, ut nec manus à pruna agitata, quare neceſſariò reſrigeraretur. Et hæc eſt cauſa propter quam ſuperius dtxi, quod cum omnia ſolida motu inflammentur, omnia tamen liqui da refrigerari. Verba illa de calore meritò quemcũq; torquere poſſent,& ſi alibi non mmorem cauſam ha

buiſſet admirationis, poterat ſerri illius procacttas 4

uiro, qualis ego ſum. Accipe igitur enſum loci quem ipſe non capit. Duabus cauſis diximus aërem hic ca- lidum, altera quòd quoties euertere ſtudemus placita aliorum, euidentius euertuntur ex conce ſis ab illis, qudm ex his quæ illi negat: at cõcludere ſtudemus eſ- ſe tantum duo elementa, quæ miſtum generent:illi uo lunt aërem eſſe calidum, igitur calidũ eſſe aerem nos ſupponere oportuit. Dicitur& calidus comparatio ne aliorum elementorum, ut multa aſtra frigida, cum enim ſit tenuior, nec natura, nec longa conſuetudine quadã ob conceptos ſolis radios, quæ uicè naturæ a- pud uulgus obtinet, frigidus eſt ut alia elemẽta.

28 Rota illa etiam ſi exquiſitißimé elaborata fuerit, non animaduertit quoòd manubrium tamen ab aëre circumuertetur,& cum illo rota ſimul, adeò ſtu pidus eſt. Præterea omiſſo quod difficillimè in cardi- nibus ad æquilibrium cõtinebitur, non uertetur, niſi lenté ob paucitatẽ aeris,& ita experimenta ſunt con tra ipſum,& ipſe ſemet conſicit ſuis argumentis. Præ ter id enim quòd aër non iuuabit, etiam ſi aër non mo ueret, uexatus tamen& nimis denſatus impediret, quo minus celeriter uertetux. Melius finxiſſet, ut digi to abſque manubrio, quem ſtatim amoueret, circun- duceretur.

30 Akrut elementum eſt proximus hylæ, ideo imago cœleſtis caloris ei dominatur. Eſtq́; uerius ua- por quam aẽr.

31 AFer liber non corrumpit: coneluſus non exe dit, qui eſt in arcis exedit& corrumpit: neq; enim concluſus dſcitur, neq; liber. Rupes uiuunt, at non re- ſpirant, ut nec plantæ, exigua eſt enim earum uita:& impetus qui etiam animalibus noceat. Sic& triti= cum quaſi anima caret, corrumpitur in horreis ea- dem ratione qua in arcis panni. In aëre ſi frigidißi⸗ mus ſit, non corrumpetur. huius habes exempla in libris de Rerum uarietate. At noſter acr non talis eſt, neutiquam tamen calidißimus eſſe poteſt, ut hi qui ex calidiſeimo in frigidißimum tranſmutari poſſe exiſti⸗ ſtimant.

Ca p. v. Intercludere actiuè, pro intercipere:

paßiuè etiam pro mcludi& òccludi. Tacitus: he cluſa