Druckschrift 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Svbtilitate Libri XXI / Ab authore plus quàm mille locis illustrati, nonnullis etiam cum additionibus. Addita insuper Apologia aduersus calumniatorem, qua uis horum librorum aperitur
Entstehung
Seite
570
Einzelbild herunterladen

.

578 alijs quæ extrinſecus ſunt, non ut pars moti.

8 Motu raritatis, quæ uia eſt ad corruptionem: aliqua enim eſt quæ non corrumpit,& tamẽ natura eam refugit, quod uia ſit ad corruptionem. Motuis 4 raritatis cauſa, tardus ſemper eſt. Inter tabulas aut perpetuõ eſt aër, uel ſi non eſt, non fit motus, ſed im⸗ peditur, quia deeſt. Et id ipſe infr affirmat, quaſi nos irridens, qui negamus non eſſe acrem. Quod ad mo- tum neceſſarium eſt,& tamẽ trahitur pars inferior, quia amoueri non poteſt: non tamen aſcendit, ergo aſcenſus grauis etiam in aqua propter raritatem im⸗ pedimentum motus, non motus.

Dicit ignem noſtrum, eſſe ignem elementa- rem condenſatum,& ob id calidiorem, ſicut glacies eſt aqua condenſata,& ob id frigidior. Pulchrum di ctum,& ſpecie plauſibile, ſed omnino ſalſum. nam gla cies manet,& non depaſcitur, ficut nec aqua:at ignis noſter neq; manet uel momento,& depaſcitur, ergo nullo modo eſt idem ſpecie cum elementari. Si elemen

taris depaſcitur, quæro unde alimentum? huic argu⸗ mento debuerat reſpondere, quod à me adducitur. Ex

quo patet, quod cum deuenitur ad res manifeſtas,& quæ ſenſibus poſſunt dijudicari,falſus in omnibus de- prehenditur. Sed ad ſinguld. Aer in concauo orbis Lunæ non eſt frigidus aut obſcurus, quòd frigiditas aut obſcuritas ſit aliquid, idleo cohærere poteſt cœlo. Sol quia non dißipatur, conſeruat calorem motu, ideo ſolidus eſt, ignis autem dißipatur. Aqua incaleſcit leui motu, non ob motum, ſed ob aërem qui illius partes motu ad ſuperficiẽ de⸗

ductas calefacit. De uentis Cypri& Rhodi, quid o-

us eſt, cumm in æſtuario experiamurs qui tamen uali-

dißimi ſunt, puri ſunt, atq; omnes frigidi. Vapor enim longo tractu celerrimè deductus, neſſarid dißipatur.

Fumus ey calor ignis quo torretur caro, ſunt ignis,

& non lucent:at quomodo probauit unquam(fateor

enim quod non luceant) quòd ſint ignis,& in extre-

mo caliditatis: quod falſum eſt. Inde ſupponit multas propoſitiones, e quibus prima eſt euidẽter falſa, ignis eſt corpus, id eſt, naturale uel elementum, nos enim ſepe diximus, tria tantimm eſſe elementa; terram,- quam, aërem. Quis dubitat, quo d ſi ignem ſtatueri- mus elemẽtum, quin illum ſub Luna ob leuitatem,& quòd alia loca ſciamus iam oooupata, non eſſemus col locaturi? Deinde cum uinculis non popit lectores te- nere, lacteis uerbis uult hic ſtrenuus Peripateticus ca ptare. Sed interim tot declarationes d nobis allatas prætermittit: quòd aëris partes quando ſublimiores, tato ſunt frigidiores, quòd eſſet ibi nulii uſui. nam cor pora quæ corruptioni obnoxia ſunt, ſunt ſolum pro- pter generationem: at ille putat totum contrarium, ſcilicet quòd immortalia, quæ propter ſe ſunt, per ſe ſint, ſed förtuitò propter generationem. Imperfe- cta enim propter perfecta, non contra. Qua in diffini tione elementi adduntur, petunt(ut dici ſolet)princi- pium. Vt enim quod eſſet in concauo orbi Lunc, aſ⸗

KCTIO I. LIBRORVNM CARDANI

ſumit quoͤd ſit elementum, ita ut ſit elementum, aſſu⸗ mit quòͦd ſit in concauo orbis Lunæ.

0 In ipſo principio negat adeſſe id de quo ar- guitur,& quod fermè omnes fatentur, ſeilicet elemen tum utrãq; qualitatem extremam obtinere. Nam qui negant utraq́; qualitatẽ maximam eſſe, qui pauciores

junt, dicunt alteram eſſe maximam, alteram maximæ

propinquam, ut res ad idem quiaſi redeat, n ec fatente illo quod petimus, eſt amplius inſiſtendum. Qamuis enim pertinacem plus mouit eum rei ueritas inexpu- gnabilis, qudm inſtitutum defe ndẽdi etiam in inſe rio re cauſa Ariſtotelem Ariſtotelicosq́;. Naq; cum ratio nes non habeat, quibus aut connincere, aut tueri ſe poßit, declamatorem eximium agit ex philoſopho- repentè factus. Vnum tamen abijciam, in quo uidea- tur excuſatione dignus, quòd difficillimum ſit neteres opiniones hominum animtis diu inſitas eradicare. uodq; ut ait Galenus, facilius diſcipulos Chriſtia- ni lege ſua ſubduxeris, quòm addictos in uerba ali- cuius ſectæ à ſuis placitis. atq; hæc ſuficiant pro om- nibus illius declamationibus. Vt tamen breui quod diximus declaremus: ſi calor non eſt qualitas extre- mma in aëre, erit ergo humidum, quare in aqua frigidi tas. Quomodo igitur glacies aqua frigidior? Si dicas frigidior ſed ob denſitatẽ talis uidetur? Ergo ſum- ma frigiditas cogit? gitur omnis aqua glacies, qua- re& immobilis,& non elemẽtum humidum. Et quia torquetur circa cognitionem quid ſit ignis,& ob id tot abſurda dicit, nec poteſt ſe explicare, quatuor uer bis quamuis& alias dixerim dicam. Ignis eſt ſub⸗ ſtantia corrupta ab extremo calore, ſicut glacies eſt ſubſtantia corrupta ab extremo frigore. Vel ue- rius, ignis eſt caliditas& ſiccitas extrema, corrum- pens ſubiectum. Quod etiam dicat unum eſſe elemen tum, dicimus eſſe tria. ſola enim terra eſt expers om- nis qualitatis,& tamen non eſt neceſſarium elemen- to ut habeat qualitatem, qui non concurrit ad ullam actionem, ſed uelut oleum mirabolani, quod expers eſt odoris, aptißimumq́; ob id ad omnes odores. Ve- rum ob id terra hylen quaſi refert. Arguit contradi- ctionem, quia motus accendit calorem, ergo non ex- tinguit. Dixi quod motus in ſubiecto, quod reſiſtat, quoniam reſiſtit. Videt experimentum in adua& la⸗ pide. Si de aqua dubitat, quoniam ſponte frigida ſit, de uino experiatur. Sed ſpontè in his quæ uoluntate carent, non licet diceresfeci ut Vergilium ab infamia liberarem:

Sponte ſua ſandix paſcentibus ueſtiet agnos.

11 Reſülit ad primum librum. In quo etiam ani- maduertendum eſi hunc egregium uirum in hoc& ſequentibus ſimulare ſe non intelligere, ut anſam ac- cuſandi, quam alioqui habere non poteſt, arripiat:ita non ab ſimilis uidetur ei qui ſe caſtrauit, ut uxorẽè of fenderet. Quis neſcit in pyrio puluere tria accidere, per quæ ſphæra propellitur, raritatem dum è pulue-

ve fit ignis, qui locum ampliorem occupare nititur: inde